BCCCAP00000000000000000000547
88 DE DEO UNO, th. 17, n. 168-171 et praeparationem beneficiorum (gratiae) quibus certissime liberantur quicumque lib-erantur, et infallibilem consecutionem finis (gloriae) (5). 169. Divisio praedestinationis.-Quia transmissio creaturae rationa– lis ad finem vitae aeternae supponit seriem quamdam actuum super– naturalium qui in vocatione incipiunt et in obtentione finis terminan– tur, potest praedestinatio dupliciter considerari, complete scilicet seu adaec1uate. et incomplete seu inadaeciuate; hinc praedestinatio adae– quate sumpta et inadaequate sumpta. Adaequate sumpta est praedestinatio tum ad finem (gloriam) tum ad media (gratiam). Inadaequate sumpta est praedestinatio, vel ad finem (gloriam), ve} ad media (gratiam) (6). Pars l.ª: Existit in Deo praedestinatio. 170. Adversarii.- Existentiam praedestinationis in Deo negarunt~ l. 0 ) Valentiniani et Marcionitae, qui dixerunt homines esse prae– destinatos aut reprobas secundum quod a natura erant boni vel mali; unusquisque emm nascitur, vel bonus vel malus. 2.º) Pelagiani et Sernipelagiani (7), secundum quos horno nulla in– digeret gratia ad actus salutares et meritorios, sed sibi ipsi compararet merita, quibus consequitur vitam aeternam; bine unica praedestinatio– nis causa invenitur in rneritis ab unoquoque comparatis, et quidem vi– ribus suae naturae. Sernipelagiani dixerunt unumquemque hominem sese discerní, ita ut Deus conferat gratiam fidei ei quem praevidit sese praeparaturum, et conferat gloriam ei quem praevidit esse perseveraturum usque in finem; bine nulla existit ex parte Dei praedestinatio, sed unusquisque sibi ipsi praedestinat, tum ad gratiam, tum ad gloriam. Ad parvulos autem quod attinet, dicebant Deum eos praedestinare ad gloriam vel reprobare, prout ex praevisione bonorum actuum vel ma– lorum, sciebat eos sese praeparaturos vel non, si vixissent. 171. Censura: Quod existat praedestinatio est de fide. Conc. Carisiacense: « Unam Dei praedestinationem tantummodo di– cimus, quae aut ad donum pertinet gratiae aut ad retributionem jus– titiae» (8). (5) Utrum praedestinatio formaliter consistat in actu intellectus vel voluntatis. d!sputant theologi. ScoTus, J Sent., dist. 39, n. 23, et dist. 40, q. 1, praedesti– nat!onem reponit in actu voluntatis; sic etiam VAsQUEZ, in I, disp. 87, c. 3. n. 2. Alii. ut LEssros, de Praedest., sect. 1, n. 1, praedestinationem essentiallter reponunt in actu utriusriue potentiae, intellectus scilicet et voluntatis; ita etiam MOLINA, In I, Q. 23, disp. 2. SentPntia tamen longe communior, cum STO. THOMA, De Verit., q_ 6, a. 1, eam reponit in solo actu intellectus, actum tamen voluntatis connotantis in obliquo (6) Alii tamen ctefendunt praedest\nationem consistere in indivisibil!, quia prae-– destinatio est formaliter ratio transmissionis in finem aeternum, et ideo complectitur simul vocationem act gratiam, collationem mediorum et conse– cutionem finis; ita BILLOT, op. cit., De praedest., parag. 2; VAN DER MEEascH, op. cit., n. 256. (7) Cfr. STUS. AUGUSTINUS, De nat. et grat., 44, n. 52; PL., 44, 272. (8) DENZINGER, 316
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz