BCCCAP00000000000000000000547
DE PRAEDESTINATIONE, th. 17, n. 166-168 87 sufficientia ut reapse salutem consequantur, quomodo, aut qua ratione, explicari potest aliquos homines salvari, alias vero non salvari, sed po– tius damnari? Haec est quaestio de voluntate Dei salvífica speciali, quae agitari solet in Theologia sub titulo de Praedestinatione et Reproba– tione. Quia tamen aliqua in hac re sunt certissima, et fide catholica te– nenda, alia vero libere disputata, separatim agemus: a) de praedesti– natione, et b) de reprobatione. § I.-DE PRAEDESTINATIONE Agemus: a) de his quae certo sunt tenenda; et b) de his quae li– bere disputantur. I.-DE HIS QUAE CERTO TENENDA SUNT. THESIS 17.•: Adest in Deo veri nominis praedestinatio, quae est eerta et in– fallibilis. 167. Status quaestionis.-Agitur in thesi de existentia, in mente divina, praedestinationis, et de ejus, ex parte Del, qualitatibus. 168. Explicatio terminorum.-Praedestinare (1), etymologice, seu ex vi nominis, idem est ac aliquid, antequam existat, in finem quemdam mente et, consilio ordinare: praedestinatio sic intellecta aequivalet prae– ordinationi, et applicari potest rebus naturalibus vel supernaturalibus, sive in bonam sive in malam partem; e. g. justus praeordinatur ad vi– tam, peccator praeordinatur ad poenam. In hoc sensu res orones divinae providentiae subjacent et ad finem quemdam praeordinantur et diri– guntur. Sensu vero stricto et theologico, praedestinare idem est ac aliquos ho– mines mente et consilio praeordinare ad vitam aeternam et ad media quibus vita -eterna infallibilit-er consequatur. Praedestinatio sic intellecta tria importat: scilicet cognitionem vi– tae aeternae et mediorum, praescientiam efficaciae talium mediorum, et collationem vitae aeternae. Definitiones classicae: Stus. Augustinus: «Praescientia et praepara– tio beneficiorum Dei quibus certissime liberantur quicumque liberan– tur,., (2). Stus. Thomas: «Ratio transmissionis creaturae rationalis in finem vitae aeternae, in mente divina praeexistens» (3). Hinc praedestinatio, stricto sensu accepta, apto definiri potest: «Prae– paratio gratiae in praesenti et gloriae in futuro» ( 4), quia importat (1) STUS. THOMAS. De veritate, q. 6, ª· l. et I Sentent., dist. 4, q. 2. (2) De dono perseverentiae, c. 14, n. 35, PL., 45, 1014; Journel, 2000. (3) 1, q. 23, a. l. (4) l. q_ 23, a. 2, ad 4.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz