BCCCAP00000000000000000000547
86 DE DEO UNO, th. 16, n. 162-166 non satis appareat quomodo Deus voluntate vera et sincera eos velit ad salutem. 163. Adversaríi.-Fuerunt aliqui Theologi, cum Vasquez, qui volun– tatem Dei salvificam universalem admiserunt erga omnes adultos, non vero erga infantes qui moriuntur ante Baptismum. 164. Censura: Est doctrina communis (14). Probatur ex Sacra Scriptura.- Argumenta superius ,9.llata demons– trant Deum velle salutem omnium hominum quorum Deus est, omnium quorum Christus Jesus est mediator, omnium pro quibus Christus mor– tuus est. Atqui haec omnia valent de infantibus ante Baptismum mo– rientibus. Ergo ... 165. Explicatio facti.-Quomodo haec voluntas Dei salvífica exercea– tur erga infantes? Notandum est voluntatem Dei salvificam esse voluntatem conditio– natarn tam pro adultis quam pro infantibus; conditio vero pro infanti– bus e&t collatio Baptismi. Jamvero collatio baptismi a nrnltis causis sive physicis, e. g. infirmitas matris, sive moralibus, e. g. impietas parentum, dependet. Quapropter Deus vult salutem infantium sub hac conditione: ut cau– sae physicae vel morales non impediant quominus Baptismus conferatur. Difficultas.-Si ita est, salus infantis non pendet ab ipso infante, qui conditionem non potest explere, sed ab aliis, conditionem negligentibus, vel ab ipso Deo, res naturales aliter disponente. Jamvero hoc est valde inconveniens. Ergo admittenda non est explicatio. Respondeo.-Nullum adesse inconveniens, nam: 1. 0 ) Non est inconveniens in eo qucd salus spiritualis infantis pen– deat a curis parentum; nonne etiam ejus salus physica ab ipsis paren– tibus pendet? 2. 0 ) Inconveniens non est quod salus infantis pendeat a causis phy– sicis, nam Deus non tenetur miracula patrare ne cursus ordinarius rerurr. suspendatur. Hinc si Deus miraculum non patrat, dicendum non est ipsum salutem infantis non velle, nam qui media ordinaria ad aliquem finem obtinendum adhibet, recte dici debet sincere velle finem, etsi nolit mediis uti extraordinariis. IL-DE VOLUNTATE DEI SALVIFICA SPECIALI. 166. Connexio materiae.-Probatum est in thesi antecedenti Deum voluntate vera et sincera, non absoluta sed conditionata antecedenti, velle, etiam post praevisum lapsum Adami, salutem omnium omnino hominum, etiam infantium ante Baptismum morientium. Si autem Deus vult salutem omnium hominum eisque praeparat auxilia saltem remote (14) «Certum est. ait PEscH, neum velle, etlam lnfantlum ante usum ratlon!s morientium, salutem». De Deo Uno, propos. 16, Scholion.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz