BCCCAP00000000000000000000547

84 DE DEO UNO, th. 16, n. 159-160 ------------ tant}um malum credere velint, cum omni detestatione illis anathema dicimus» (5). Conc. Carisiacense I: «Deus omnipotens omnes }-¡,omines sine e;rcep– tione vul salvos fieri, licet non omnes salventur. Quod autem quidam salventur, salvantis est donum; quod autem quidam pereunt, pereun– tium est meritum» (6). b) Quod Deus sincere velit salutem omnium fidelium, est doctrina de fide catholica: «Qui propter nos homines et propter nostram salu– tení descendit de coelis» (7). Hae voces <<nos», «nostram» stant pro– omnibus fidelibus. c) Quod Deus, -etiam supposito peccato originali, velit salutem omnium omnino adultorum, etiam infidelium, est doctrina. fidei pro– xima, ut constat ex fontibus Scripturae et traditionis. 160. Probatur ex Sacra Scrivtura. a) In multis locis declaratur Deum omnés diligere (8), nolle mortem impii (9), orones ad poenit-en– tiam revertere velle (10); esse Salvatorem omnium, maxime fidelium (11). Jamvero haec omnia aliaque hujusmodi fere infinita falsa essent, nisi Deus, etiam post praevisum lapsum Adami, salutem omnium hominum vere et sincere vellet. b) «Obsecro igitur primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulatíones, gratíarum actiones pro omnibus hominibus: pro regibus et omnibus qui in sublimitate sunt... Hoc enim bonum est et acceptum coram Salvatore nostro Deo, qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire. Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum, hamo Christus Jesus, qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus» ( 12). Argumentum.- Ex hoc t-estimonio clarissimo ita conficitur argu– mentum. Deus vul omnes homines salvos fieri. Atqui haec verba significant Deum voluntatem veram et sinceram habere salvandi omnes homines nemine excepto, et quidem post praevisum Adami lapsum. Ergo ... Probatur minor: 1. 0 ) Ex verbis ipsis.-Nam verba Aposto1i, si sen– su obvio et litterali sumantur, nihil aliud sibi volunt nisi voluntatem salvificam Dei erga omnes omnino homines, quin ulla detur exceptio. Ex contextu autem, nihil licet suspicari aliquam restrictionem esse fa- ciendam. · 2. 0 ) Ex fine Apostoli.-Nam finis propter quem Apostolus haec ver– ba profert, alius non est nisi fideles inducere ad orandum pro omnibus (5) DENZINGER, 200. (6) DENZINGER, 318. (7) DENZINGER, 13. (8) Sap., 11, 26-27. (9) Ezech., 23, 11. (10¡ II Petr., 3, 9. (11) J Tirn., 4, l. (12) J Tim., 2, 1-6.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz