BCCCAP00000000000000000000547

DE VOLUNTATE DEI SALVIFICA, th. 16, n. 158-159 83 e contra, voluntas Dei, utpote vera et sincera, est operosa, quatenus omnia auxilia saltem remate sufficientia omnibus hominibus praebet quibus, si velint, salutem consequantur. Voluntas Dei alia est absoluta, alía vero conditionala; absoluta ea est qua Deus vult aliquid fieri aut indep€ndenter ab aliqua conditio– ne, e. g. creationem mundi, aut consequenter ad conditionem jam im– pletam, e. g. beatitudinem eorum qui gloriam adepti sunt. Voluntas conditionata ea est qua Deus aliquid vult si conditio im– pleatur: e. g. Deus omnes homines vult esse beatos si in statu gratiae decedant. Voluntas Dei conditionata subdividitur in antecedentem et conse– quentem; antecedens est illa, qua Deus omnes creaturas liberas ad sa– lutem destinat. nulla habita ratione futurorum actuum liberorum (Mo– linistae), V€l illa quae fertur in objectum S€cundum se consideratum (Thomistae); consequens v€ro est illa qua Deus aliquid vult consequ€n– ter ad praevisionem actuum liberorum (Molinistae), vel quae fertur in objectum cum suis circumstantiis v-estitum (Thomistae) (1). Voluntas Dei antecedens salvandi omnes homines considerari potest sive ante, sive post praevisionem peccati originalis. Sensus nostrae theseos iste est: Deus voluntate antccedenti, vera et sincera, seu ante pra€visionem actuum futurorum cN,aturae, vel ante considerationem salutis hominum, omnes homines destinat ad salutem, omniaque media eis procurat quibus, si velint, salutem consequi possint, et haec voluntas adest in Deo, etiam post praevisionem peccati Adami. 158. Adversarii.-a) Praedestinatiani (2) et aliqui Calvinistae (3), secundum quos Deus vellet salutem solum praedestinatorum seu electo– rum. non vero omnium omnino hominum; hinc ajebant Calvinistae Christum pro illis tantum mortnum fuisse. b) Aliqui Calvinistae et Jansenistae, ut rem mitigarent, aliam sen– tentiam confecerunt, secundum quam Deus, antecedenter ad praevis!o– nem peccati Adami, voluisset salutem omnium omnino hominum; con– sequenter tamen ad praevisionem peccati originalis voluisset salutem solum prae<iestinatorum; isti vocati sunt Infralapsarii. 159. Censura: a) Quod Deus velit salutem non modo praedesti– natorum. sed etiam eorum qui non sunt praedestinati, est doctrina de fide definita, uti constat ex propositione 5.ª Jansenii ab Ecclesia dam– nata: «Semipelagianum est dicere Christum pro omnibus mortuum esse et sanguinem fudisse. Falsam, temerariam, scandalosam, et intellectam ea sensu ut Christus pro salute dumtaxat praedestinatorum mortuus sit... haereticam declaramus et uti talem damnamus» (4). Conc. Arausicanum II: «Aliquos vero ad malum divina potestate praedestinatos esse, non solum non credimus, sed etiam. si sunt, qui (1) Cfr. supra, ubi de divisione voluntatis divinae. (2) Cfr. TIXERONT, Histoire des dogmes, t. 3, c. 8, parag, 3; CAPERAN, Le 1]1'0• bleme du salut des infideles, c. 5, c. 1, parag, 2. (3) Institut., 3, 21. (4) DENZINGER, 1096.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz