BCCCAP00000000000000000000547
82 DE DEO UNO, th. 16, n. 155-157 monstrandam vitae hujus miseriam, ut illa, ubi erit beatitudo vera atque perpetua, et desideretur ardentius, et instantius inquiratur» (1). § II.-DE VOLUNTATE DEI SALVIFIOA 155. Connexio materiae.- Absoluta quaestione de Providentia Dei generali, quae ad omnia et singula entia a Deo creata se extendit, quae– rendum restat de providentia speciali, quae ad homin<cs spectat. Porro haec divina providentia considerari potest dupliciter: primo, quoad omnes omnino homines in genere; secundo, quoad electos et re– probas. Quaerendum itaque est utrum Deus velit salutem omnium omnino hominum, et utrum providerit ut omnes homines possint salvi fieri. Haec est quaestio de voluntate Dei salvífica universali. Hac quaestione jam soluta, altera exsurgit quaestio maximi momenti, nempe quomodo fiat ut, hac voluntate Dei salvífica stante, aliqui ho– mines non tantum possint salvi fieri, sed etiam salvi fiant, dum alii homines ab ultimo fine decidant. Haec est quaestio de voluntate Dei sa1vifica speciali, seu de praedestinatione et reprobatione. Hine agcndum nobis crit: a) De voluntate Dei salvifica universali, et b) De vo.Iuntate Dei salvífica speciali, seu de praedestinatione et re– probatione. I.-DE VOLUNTATE DEI SALVIFICA UNIVERSALI. THESIS 16.ª: Deus vult voluntate antecedenti vera et sincera omnes homine, salvos fieri, etiam infantes qui ante Baptismum moriuntur, idque etiam post praevisionem peccati originalis. 156. Status quaestionis.-Quaeritur igitur in hac thesi utrum Deus, cujus providentia se extendit ad omnia et singula entia ab ipso creata, velit salutem omnium omnino hominum, voluntate, non qualicumque, sed vera et sincera, ita ut res disposuerit eo modo quo homines pos– sint salutem reapse consequi. Respondemus in thesi exponendo doctri– nam catholicam. Pars. l.ª: Deus voluntate antecedenti, vera et sincera, vult omnes homines salvos fieri, idque etiam post praevisionem peccati originalis. 157. Explicatio terminorum.- Voluntas Dei potest esse efficax vel non efficax, prout finem consequatur. vel non. Vera et sincera. At bene notari oportet quod voluntas non efficax, idem non sit ac inefficax, nam voluntas inefficax, au velleitas, ea est quae non movetur ad procuranda media ad salutem sufficientia; dum, (1) Cfr. VAN NOORT, n. 70 sqs.; VAN DER MEERSCH, op. cit., n. 544 sqs.; HERVII, op. cit., pag. 97.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz