BCCCAP00000000000000000000547
80 DE DEO UNO, th. 15, n. 152-153 est actio lib-era creaturarum. Ergo Deus non omnibus rebus necessita– tem imponit, sed «quibusdam effectibus praeparavit causas necessarias, ut necessario evenirent; quibusdam vero causas contingentes, ut eveni– rent contingenter, secundum conditionem causarum proximarum.,, (1). Unde Deus ita providet ut causae liberae libere agant. causae vero necessariae. necessario. 153. Scholion.-Contra Dei Providentiam sumi solet difficultas ex duplici capite, ex eo scilicet quod existat malum, sive physicum, sive morale, et ex eo quod bona inaequali modo distribuantur apud homi– nes, ita quidem ut boni homines saepissime calamitatibus affligantur, dum, e contra, mali honoribus et divitiis affluant. Breviter has difficul– tates expediemus. DE MALO l'HYSICO, MORAU, INAEQUALI BONORUM DISTRIBUTIONE I.-DE MALO PHYSICO. Malum physicum est privatio alicujus boni quod naturae physicae convenit, e. g. sanitas. Jamvero adsunt in rebus mala physica, utpote dolores, morbi, calamitates. Ergo malum physicum componi nequit cum Providentia Dei, nam provisor sapiens et prudens non potest permit– tere defectus in operibus suis. Respondend1Lm est: a) Deum velle non posse per se, seu ratione s1Li, tanquam finem, malum physicum, quatenus malum; posse tamen illud malum velle per accidens et indirecte, quatenus medium alicujus rei quae consequi intenditur, vel tanquam consequens ad id quod di– recte intenditur. Et ratio est quia malum physicum potest esse medium procurandi vel aliquod bonum majus, - ex occisione animalis vita hominis conserva– tur--, vel aliquod bonum ordinis altioris, - ex morbo naturali, patienter tolerato, augetur virtus hominis, patientia, etc. b) Provisor particularis tenetur vitare quodlibet malum ab eo quod ejus curae subditur, non autem provisor universalis; et ratio est quia defectus particulares cadunt sub providentia provisoris universalis, qua– tenus possunt inservire bono societatis vel alterius. Hinc defectus physici: l.º) provocant ad spiritualia; :Z'.º) occasionem praebent multarum virtutum; 3. 0 ) maxime prosunt homini. Ergo Deus potest defectus physicos per accidens intendere, quia, vel sunt media ad aliquid procurandum, vel bonum altioris ordinis promovent, eo quod ordinari possunt ad finem ultimum hominis per exercitium virtutum II.-DE MALO MORALI. Malurn morale est privatio conformitatis alicujus actionis cum aeter– na regula morum. Jamvero datur malum morale, utputa peccatum. Ergo malum morale componi nequit cum doctrina de Providentia diviria, eo quod peccatum tam sapientiae quam sanctitati divinae aeque repugnet. (1) STUS. THOMAS, 1, q. 22, a. 4.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz