BCCCAP00000000000000000000547

78 DE DEO UNO, th. 14, n. 146-148 «Respicite volatilia coeli... Considerate lilia campi... Pater vester coelestis pascit illa» ( 10). «Vestri autem capilli capitis vestri omnes numerati sunt» (11). Etiam fortuita: «Sortes mittuntur in sinum, sed a Deo temperan– tur» ( 12). 146. Probatur ratione theologica.-Providentia Dei eo usque extendl debet quousque ejus causalitas se extendat, eo quod omne agens per intellectum agere debeat propter finem. Atqui causalitas Dei se exten– dit ad omnia, etiam minima, t)t omnia ordinat ad finem gloriae suae. Ergo ad omnia sese extendi debet ejus providentia ( 13). Id etiam probatur ex eo quod, si providentia Dei ad omnia non se extenderet, repetendum foret vel ex defectu scientiae, vel potentiae, vel vozuntatis. Jamvero nullum dici potest, quia Deus est omniscius, quia est omnipotens, et quia non potest non velle ipsum bonum quod ipse creavit in rebus, qualis est ardo rerum ad finem. II.-DE EXSECUTIONE ORDINIS A DEO PRAEVISI. THESIS 14.ª: Ratio ordinis est immediate a solo Deo; exsecutio vero or'dinis est partim immediate a Deo, partim mediate, seu a creatm·is. 147. Connexio materiae. -Uti constat, providentia duo importat, rationem nempe ordinis et ejusdem exsecutionem. Quaeritur proinde in hac thesi utrum Deo competat et ordinem re– rum ad finem constituere et illum ad finem usque perducere seu exsequi. Responsum damus in thesi distinguendo inter rationem ordinis et ejus exsecutionem; prima est a solo Deo, et quidem immediate; se– cunda vero, est a Deo partim immediate, partim autem mediate, me– diantibus scilicet creaturis. Pars l.ª: Ratio ordinis est immediate a solo Deo. 148. Censura: Est doctrina theologice certa. Probatur ratione theologica.-Providentia, in quantum significat or– dinem rerum ad finem, est aliquid aeternum, in mente divina ab aeter– no existens. Atqui quod est aeternum, in mente divina ab aeterno exis– tens, est immediate a solo Deo. Ergo ratio ordinis est immediate a solo Deo. «In suo intellectu, ait Stus. Thomas, habet (Deus) rationem omnium etiam minimorum» (1). (10) Mat., 6, 26 sqs., et Luc., 12, 22 sqs. (11) Mt., 10, 30. (12) Prov., 16, 33. (13) STUs. THOMAS. 1, q. 22. a. 2. (1) STUs. THOMAS, 1 q. 22, a. 3.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz