BCCCAP00000000000000000000547
DE DIVINA PROVIDENTIA, th. 13, n. 139-145 77 prout sese referat ad finem naturalem vel supernaturalem, ad quem fit mediorum ordinatio. Generalis vel specialis, prout intendat finem omnibus communem vel singulis proprium. Pars l.ª: Datur in Deo Providentia. 139. Adversarii.- ·1aterialistae, secundum quos omnia casu eveniunt; ita etiam Rationalistae, Pessimistae et Deistae; isti existentiam Dei ad– mittunt, sed ejus Providentiam penitus negant. 140. Censura.-De fide divina definita in Conc. Vaticano: « Universa vero quae condidit, Deus providentia sua tuetur atque gubernat, attin– gens a fine usque in finem fortiter et disponens omnia suaviter. Omnia enim nuda et aperta sunt oculis ejus, ea etiam quae libera creat,urarum actione futura sunt» (3). 141. Probatur ex Sacra Scriptura.- «Tua autem, Pater, providen- tia gubernat» ( 4). «Non est alius Deus quam tu, cui cura est de omnibus» (5). «Omnia in mensura et numero et pondere disposuisti» ( 6). 142. Probatur ratione theologica.-Deus est causa totius boni in rebus existentibus. Atqui existit in rebus, praeter earum substantiam, aliquid aliud bonum, nempe earum ardo inter se et ad fines proprios. Ergo hoc etiam bonum est a Deo causatum. Sed omne bonum a Deo causatum, in mente divina ab aeterno praeexistit. Ergo ab aeterno prae– existit in mente divina ratio ordinis rerum in finem, seu est in Deo providentia (7). Pars. 2.ª: Sese extendit ad omnia. 113. Adversarii.-Antiqui stoici, et hodierni Deistae vel Theistae, se– cundum quos providentia divina sese extenderet ad entia nobiliora, non vero ad inferiora (8). 144. Censura: De fide div. definita, uti supra. 145. Probatur ex Sacra Scriptura.-Teste Scriptura, omnia sive magna sive minima, cadunt sub providentia Dei, etiam ea quae nobis fortuita videntur. «Pusillum et magnum ipse fecit, et aequaliter cura est illi tle om– nibus» (9). (3) DENZINGER, 1784, (4) Sap., 14, 3. (5) Sap., 12, 13. (6) Sap., 11 21. (7) Conir. Gent., lib. 3, c. 64, 94. (8) «Magna dii curant, parva negligunt». Ita CrcERO, De natura deorum, lib. :ó, c. 66. (9) Sap., 6, 8.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz