BCCCAP00000000000000000000547

76 DE DEO UNO, th. 13, n. 137-138 generalis, quae r-espicit omnia a Deo dependentia; alía vero specialis, quae versatur circa aeternam hominum salut-em, et voluntas Dei salvi– fica appellatur. Quare hic erit ordo sequendus: a) De Provid-entia divina generali. b) D,e voluntate Dei salvifica ,erga homines, tum in genere quoad omnes homines, tum speciatim quoad electos et reprobas. § I.-DE PROVIDENTIA DIVINA GENERALI 137. Ordo sequendus: In hac paragrapho inquirendum est utrum d-etur in Deo providentia; et si affirmative, utrum se tcxtendat ad omnia a Deo causata -et dependentia. Praeterea quia in providentia aliud sit ratio ordinis in finem, aliud vero ejus exsecuti.o, inquirendum erit utrum provid-entia sit a solo Deo quatenus significat et rationem ordinis rerum in finem -et ejusdem exsecutionem. Denique tandem, cum exsecutio ordinis a D-eo praevisi fiat partim a creaturis sub motione Dei, quaerendum restat utrum Deus omnibus rebus praevisis imponat necessitatem vel non. Quare agendum nobis est: 1. 0 ) De existentia divinae Providentiae, et de ejus extensione. 2. 0 ) De exsecutione ordinis a Deo praevisi: 3. 0 ) De libertate creaturae in exsecutione ordinis a Deo praevisi. !.-DE EJUS EXISTENTIA ET EXTENSIONE. THESIS 13.ª: Datur in Deo providentia, quae ad omnia se extendit. 138. Explicatio terminorum.-Pravidentia, etymologice sumpta, idem est ac mente ardinare ea quae sunt facienda. Et re quidem vera, in omni re creata duo possunt considerari, nem– pe ipsa res secundum se, et ardo rei ad finem. Hinc providentia est formaliter actus intellectus cujus est ordina– re aliquid ad firi.-em, sed praesupponit actum voluntatis, nempe volitio– nem ipsius finis: «nullus enim praecipit de agendis propter finem, ait Stus. Thomas, nisi velit finem» (1). Nunc autem, in Deo sunt, et quidem necessario et ab aeterno, for– mae omnium rerum faciendarum, ac proinde etiam esse debet forma ordinis earum in finem. Forma rei, secundum quod est ordinata in fi– nem, dicitur providentia. Quare recte definiri potest providentia: «Ratio perductionis rerum in finem, in mente divina ab aeterno e;cistens» (2). Ejus divisiones. Providentia dicitur naturalis vel supernaturalis, (1) 1, q. 22, a. 1, ad 3. (2) 1, q. 22, a. l.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz