BCCCAP00000000000000000000547

DE DIVINA PROVIDENTIA, th. 12, n. 135-136 75 denter ab aliqua conditione; e. g. mortem Adami si praeceptum non servet. d) Voluntas conditionata subdividitur in antecedentem et conse– qúentem; antecedens vocatur ea qua Deus aliquid vult ante praevisio– nem consensus; e. g. salutem omnium hominum; consequens vocatur illa qua Deus aliquid vult consequenter ad praevisionem consensus e. g, d.amnationem eorum qui gratiis non praebuerunt consensum; ita ge– neratim Molinistae (2). Thomistae tamen, inter quos Billot (3), et Van der Meersch ( 4), vo– luntatem an'tecedentem dicunt illam quae f.ertur in objectum secundum se consideratum, praecisum videlicet a circumstantiis; consequentem vero vocant illam quae fertur in objectum cum suis drcumstantiis ves– titum. Quare Deus voluntate antecedente vult salutem omnium, non autem voluntate consequenti (5). «Divisio voluntatis in antecedentem et consequentem, dicit Gotti, sumitur ex diverso statu, in qua objectmn aliquod potest considerari, ita ut antecedens sit ea, quae versatur circa objectum, ut est in specie sua, seu ut abstractum et praecisum ab omnibus circumstantiis par– ticularibus, in quibus in individuo et a parte reí reperitur; consequens vero sit ea quae versatur circa objectum non solum ut in specie conside– raturn, sed in individuo, seu cum omnibus circumstantiis, quibus in in– dividuo a parte rei reperitur» ( 6). Quanti autem momenti sit hoc discrimen inter unam et alteram sententiam exponit Urraburu, loe. cit., adducendo diversam positionem quam Molinistae et Thomistae, in quaestionibus de reprobatione et de praedestinatione, nobis tradunt. Discrimen in ea est quod, juxta Thomis– tas, voluntas dicitur antecedens vel consequens ex parte ipsius objecti quod considerari potest, vel prout est in se, vel prout est cum suis circumstantiis; juxta Molinistas vero, dicatur ex parte actus liberi crea– turarum, prout boni vel mali. ART. IV De Divina Providentia 136. Connexio materiae.-Post considerationem earum operationum quae pertinent ad intellectum et voluntatem separatim sumpta, agen– dum nobis est de his quae ad intellectum simul et voluntatem spectant. Aliae enim operationes in Deo supponunt int1ellectum tantum, ut inte– lligere; aliae vero, voluntatem, ut velle; aliae denique operationes utrumque implicant, ut Providentia. Hinc agendum est de Providentia divina. Sed Providentia alia est (2) Cfr. PESCH, op. cit., pag. 321. (3) BILLOT, op, cit., th. 27. (4) VAN DER MEERSCH, op, cit., n. 455 sqs, (5) BILLUART, De Deo, dlss. 7, a. 5; HUGON, op, cit., pag, 248; KLEUTGEN, n. 617. (6) Apud URRABURU, Theodicea, dlsp. 5, c. l.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz