BCCCAP00000000000000000000547

74 DE DEO UNO, th. 12, n. 134-135 Respondent orones theologi.-Admittendo magnum hic adesse myste– rium, at simul negando quamlibet in eo inveniri contradictionem. «Qua– liter autem haec duo (scilicet libertas et perfectissima immutabilitas et summa actualitas) cohaereant ad invicem, mysterium nobis est, de quo nihil aliud valemus declarare nisi quod ad evidentem contradictio– nem nequaquam devenitur» ( 17). Generalis hujus mysterii explicatio est hujusmodi: actus Dei liber est ipsissima Dei volitio necessaria simul ac immutabilis qua Deus amat seipsum, prout ulterius terminatur libere ad esse vel non esse creatu– rarum; unde patet quod actus, in se consideratus, est necessarius et immutabilis, sed prout terminatur libere ad creaturas est omnino liber: posset enim ad eas non terminari. Ad rem Stus. Thomas: «Voluntas sua ,(Dei) u1w et eodem actu vult se et alia. Sed habitudo ejus ad se est necessaria et naturalis; habitudo autem ejus ad alía est secundum convenientiam quamdam non quidem necessaria et natura/is..., sed voluntaria» (18). § II.-DE VOLUNTATIS DIVINAE DIVISIONE 135.-Cum voluntas Dei plane identificetur cum sua essentia, cons– tat quod, in seipsa considerata, nullam admittat distinctionem; at ille divinus actus, in se unus et simplicissimus, multis conceptibus nostris aequivalet et diversis modis a nobis concipitur, prout respondet di– versis objectis volitis; quapropter aliquid dicendum est de divisionibus voluntatis; et notandum est quod istae divisiones divinae voluntatis per– quam necessariae sunt aestimandae ad quaestiones, pastea tractandas, de praedestinatione et reprobatione; praeterea a modo quo ipsas definías, dependet solutio nonnullarum quaestionum quae in Sacra Theologia maximum locum habent. a) Prima divisio voluntatis divinae est in necessariam et liberam, prout jam in superioribus expositum fuit; Deus voluntate necessaria amat se ipsum; voluntate vero libera, caeteras creaturas. b) Voluntas beneplaciti et voluntas signi. Prima est ipsa Dei vo– luntas formaliter in se ipsa considerata, quae potest esse vel absoluta vel conditionata; secunda est signum aliquod externum voluntatis di– vinae, quod per quamdam metaphoram appellatur a nobis voluntas. Sic e. g. operatio, praeceptum, prohibitio, consilium et permissio signa sunt externa voluntatis alicujus; per ea ,enim solemus nos manifestare quid velimus (1). c) Voluntas absoluta et conditionata. Voluntas absoluta illa dicitur qua Deus aliquid decernit independenter a qualibet conditione; e. g. crea– tionem mundi. Conditionata est illa qua Deus aliquid decernit depen- (17) BILLOT, pag. 256. (18) Contr. Gent., lib. 1, c. 82, ad 4; cfr. SALMANTICENSES, De vol. Dei, disp. 7, n. 54. Diversas et oppositas Auctorum sententias poteris videre in URRABU– RU, op. cit., 172-186, et etiam in L. GóMEZ HELLÍN, La libertad divina según los primeros teólogos jesuitas, in ArcTG, 6 (1943); brevius, in SACRAll: THEOLOGIAE SUMMA, II, De Deo Uno, n. 192-194. (1) «Praeccptum divinurn quandoque metaphorice voluntas Dei dicitur». STUs. THOMAS, 1, q, 19, a. 11.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz