BCCCAP00000000000000000000546
DE CRJTERIIS REVELATIONIS IN GENERE, th. 5.ª, n. 85 73 l.") Quia penitus evertit conceptum ordinis supernaturalis. 85. Nota bene.-In hujusmodi refutatione, bene notare oportet quod agatur de quaestione cum catholicis controversa, cum illis scilicet qui bene sciunt quid per naturale et supernaturale intelligatur. Neque in oblivionem tradendum est id quod supra innuimus, nempe quod doctri– na immanentiae, a quibusdam catholicis sustentata, forsitan non fuerit a nobis rite intellecta. Proinde, nostra refutatio erit etiam hypothe– tica, in quantum scilicet illud quod revera illis imputamus, doctrin~,c supra expositae correspondeat. His igitur praesuppositis, dicimus: Systema immanentiae, si revera nihil aliud intendit nisi concordiam statuere inter revelationem jam factam et desideria simul ac aspirationes mentis et cordis. nihil novi neque periculosi contineret contra doctrinam catholicam, nam concordia revera existit, sicut PP. Apologetae non semel tenuerunt; sed, si, e contra, terminis plus minusve ambiguis dicere intendat naturam humanam, in ordine ad ejusdem vitam intellectua– lem et moralem recte instituendam, revelationem non tantum appeterc, sed etiam exigere, tune de charactere supernaturali revelationis actum jam esset. Immo, naturalis exigentia ordinis supernaturalis, desumpta ex ipso supernaturalitatis conceptu, contradictionem involvit in ipsis termint.; Denique tandem, etsi nullus hujus immanentiae defensor simile quid umquam somniaverit, tamen hoc systema, ob periculum erroris, non commendaretur propter ejusdem videlicet ambiguam expositionem. 2.º) Quia non probat id quod Theologia Fundamentalis probare inten– dit, nempe factum revelationis ejusdemque in Ecclesia conservationem. Et revera, ut in thesi de necessitate revelationis dictum fuit, ex indigen– tia et incapacitate generis humani ad congruam religionis naturalis cognitiorwm acquirendam, minime sequitur quod revelatio supernatura– lis sit absolute necessaria, atque ideo revera existens; nam conclusio nostra fuit hypothetica tantum. Praeterea, factum quoddam historicum ex historia quoque probari debet; hoc autem fieri non potest criteriis mere subjectivis; ex alia par– te, facta historica, saltem in Apologetica immanentiae blondelianae, pa– rum veJ nihil aestimantur. 3. 0 ) Quia neque in terreno philosophico adversarium convincet, nar1 indigentia, quae naturaliter tantum percipitur, pervenire numquam po– terit ultra conceptum perfectionis, etiam naturalis. Praeterea, ex sola indigentia, seu tendentia subjectiva, maxime inde– terminata et omnino variabili, nemo potest pervenire ad cognitionem concretam religionis christianae revelatae, nam, de facto, omnes diver– sae religiones tamquam revelatas sese praebent. Unde, si quis, sua ten– dentia ductus. religionem christianam seligat, alius forsitan mahometa– nam amplectetur, sicut revera factum est. Ex dictis igitur recte concludes, criteria subjectiva, maxime vero im– manentistica, si a criteriis objectivis separentur ac exclusive sumantur, nullo modo valere ad demonstrandam revelationem certo, expedite et modo omnibus accommodato.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz