BCCCAP00000000000000000000546
72 DE CRITERIIS REVELATIONIS IN GENERE ,th, 5.ª, n. 82-84 Aliis verbis, in miraculo, omnes cum certitudine cognoscere possunt sigillum divinum in favorem alicujus doctrinae impressum. «SempEr etenim sigillum regium notius est et firmius quam litterae regis. Sigillum enim orones norunt discere, litteras non omnes disce"– nunt, et sigillum sine litteris auctoritatem habet, litterae sine sigillo non habent. Sic etiam miraculum notius est et efficacius quam praedi– catio; omnes enim, qui v1dent caecum illuminari aut mortuum excitari, intelligunt illud esse opus supernaturale et divinum, et proinde mo– ventur ad credendum id, quod tali testimonio confirmatur» (9). Pars negativa, scilicet, quod tantum miracula et vaticinia hoc faciant. statim probabitur per exclusionem diversarum sententiarnm. Pars. 2.': Criteria subjectiva non sunt primaria. 83. Probatur.-Criteria subj€ctiva conditionibus appositis non sa– tisfaciunt et in multis deficiunt. a) quia gustus spiritualis, motio Spiritus Sancti, aliaque hujusmodi, experientia teste, non eodem modo nec semper ita evenient in diversis subjectis. b) quia praedicta criteria, ad revelationem publicam applicata, mul– tis illusionibus atque fallaciis ansam dederunt, sicut ex historia ipsa constat. e) quia praedicta criteria publicam verificationem non permittunt; jamvero criteria primaria rationabiliter justificare debent fidem publi– cam communitatis. Ergo criteria subjectiva nec certo, nec expedite, nec ab nmnibus per– cipi possunt. Pars. 3.ª: Criteria immanentistica non sunt primaria; neque, exclusive sump– ta, admitti possunt. Et hoc valere dicendum est non solum de immanentismo kantiano et modernistico, verum etiam de immanentismo catholico, supra exposito 84. a) Valet de immanentismo kantiano, nam conscientia, seu experientia interna kantiana, non procedit a facultate cognoscitiva ra– tionis, sed a quadam tendentia affectiva, ac proinde caeca. Jamvero quaenam cognitio certa oriri umquam poterit ex caeco sensu? Praeterea, haec tendentia continuo cum libídine commiscetur, et con– sequenter in uno eodemque individuo nunc hoc, eras vero aliud omnino distinctum tamquam revelatum aestimabitur. Ubinam ergo certitudo ob– jectiva? Sed neque ipsa subjectiva certitudo dari umquam poterit. 6) Valet de immanentismo catholico. (9) BELLARMINus, De sacranientis in gen.• lib. 1, c. 14.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz