BCCCAP00000000000000000000546
DE CRITERIIS REVELATIONIS IN GENERE. th. 5.", n. 81-82 71 2. In juramento antimodernistico solemniter profitemur: Externa revelationis argumenta, hoc est, jacta divina, in primis miracu– la et prophetias admitto et agnosco tamquam signa certissima divi– nitus ortae christianae religionis... aetatum omnium atque hominum, etiam hujus temporis, intelligentiae accommodata .(D 2145). Si comparationem instituas inter doctrinam his in locis ab Ecclesia dcfinitam et notionem criterii primi ordinis superius datam, jure conclu– cl;2s primam partem nostrae theseos esse etiam definitam. 3. Ultimum fundamentum erui potest ex modo agendi Christi, Dis– cipulorum ac totius Traditionis, qui ad miracula et prophetias ad revela– tionem probandam primario recurrunt: cf. Mt 9, 6; 11, 2-6; Me 2, 7-12; Jo 5, 41-47; Act 2, 14-36; 10, 37-43; 13, 17-41. Pars 2.ª: Concilium Vaticanum: S. q, d. revelationem divinam externis signis credibilem fieri non posse, ideoque sola interna cujusque experientia aut inspiratione privata ad fidem moveri debere: A. S. (D 1812). In hac definitione Vaticani duo affirmantur: etiam «externis signis> revelationem probari posse; criteria ergo subjectiva non esse criteria tmica et exclusiva. Proinde haec pars, ex supra dictis, iisque ultimis dü'– cumentis, est saltem theologice certa; stricta enim illatione ex definitis facile deducitur. Pars 3.ª: Idem dicendum de positione modernistica (cfr. etiam D 2103). Positio vero quorumdam catholicorum saltem ut periculosa de– mmtiatur. Pars 4 ª · Ex argumentatione et doctrina generali apparet. !Pars l.ª: Facta historica quae, absque ullo interventu causae secundae, imme– diate a Deo perficiuntur, miracula scilicet et vaticinia, constituunt, ad factum revelationis probandum, criterium primarium. 82. Probatur.-Criterium primarium debet rem probare cum omni– moda certitudine. expedite, et modo omnibus accommodato. Atqui mi– racula et vaticinia, eaque tantum, hoc faciunt. Ergo miracula et vatici– nia criterium primarium constituunt. Probatur minar: Miracula et vaticinia, ut sno loco ostendetur, sunt opera sensibilia, a Deo, tamquam sigilla veritatis, procedentia; quia sunt opera sensibilia, omnibus patefiunt; sic e. g. resurrectio alicujus mortul sensibus percipitur, et quidem sine uno speciali conatu: percipitur pa– riter absque ulla difficultate, nam omnes facile norunt hoc facturo a solo Deo procedere posse; denique relatio hujus facti ad aliquam doc– trinam confirmandam, sine ullo negotio et cum omnimoda certitudine potest cognosci.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz