BCCCAP00000000000000000000546
70 DE CRITERIIS REVELATIONIS IN GENERE, th. 5.', n. 80-81 Unde, ex una parte, datur in natura humana tendentia ad sta– tum idealem; ex alía vero, capacitas non adest ad ejus assecutionem. Solutio igitur hujus rei a solo Deo exspectari potest, qui debet in– tellectum illuminare et voluntatem humanara confortare; quocumque modo sit, auxilio quodam divino indigemus; si hoc auxilium revera detur, existimandum erit tamquam adjutorium magistri, salvatoris, mediatoris; si vero auxilium illud offeratur, nostra ratio, etsi sit autonoma. admit– tere debebit, quia tandem aliquando agitur de ejus perfectione. Nunc autem, tale· auxilium, etsi sit aliquid naturae supperadditum, continetur in revelatione christiana. Ergo horno revelationem christianam acceptare clebet .(8). Attamen, BLONDEL (quidquid sit de sua prima opinione cum thesim ad lauream <<L'Action» anno 1893 litteris mandasset) doctrinara suae juventutis per reflexiones successivas valde temperavit, ita ut ejus doctrina cum exigentiis dogmaticis jam componi possit; juxta ipsum, deficientia ac naturalis indigentia nonnisi post revelationem et fl.dem apprehenduntur. Aliis verbis, BLONDEL non loquitur de homine in abstracto, sed de homine in concreto, de homine sci1icet ad ordinem supernaturalem gratis elevato, qui, sub influxu divinae gratiae, propriam indigentiam intime percipit, atque in Deum, tamquam in centrum, impetuose tendit. 3. 0 ) Ex analysi doctrinae revelatae.-Sunt denique alii, qui criterium primarium reponunt in analysi doctrinae revelatae, quia doctrina reve– lata est elementum primarium religionis christianae, et ideo prae ipsis miraculis praeferenda, nam miracula ipsa nonnisi in ejusdem confl.r– mationem a Legato divino patrata sunt. Ita H. SCHELL (1850-1906). 81. Nota theologica: Pars l.ª: Facta historica, miracula scilicet et vaticinia constituunt criterium primarium, de fide definita. Pars 2.ª et 3.": Criteria subj ectiva et immanentistica non sunt crite– rium primarium, theologice certa. Pars 4.ª: Criteria interna non sunt criteria primaria, certa. Fontes: Pars 1 ª· Concilium Vaticanum: 1. Voluit Deus ... jungi jacta scilicet divina atque imprimís miracula et prophetias, quae ... divinae revelationis signa sunt certissima et om– nium intelligentiae accommodata .CD 1790). Huic doctrinae, in capite expositae ac impositae, correspondet canon: S. q. d., miracula nulla fieri posse ... nec iis divinam religionis christianae originem rite probari posse: A. S. (D 1813). (8) Cfr. P. J. Grr.,usFM, Schol, 14 (1939), 259; TAYMANS d'E:PERNON, Le bl~n– clclisme (Louvair. 198iJ); B. ROTuCEYEP., La vhilosophic relimeuse de Maurice Blondel (París, 1943); ,lugustc Valcnsin, Mauricc Blondel et la dialectique de l'Action: in Etudcs, 263 (1949), 145-163. BLONDEL suam doctrir.am exposuit in: L'Aetion (París. 1883); La Pen– sée (París. 1934. 2 rnls.;; L'etre et les étre.s (París, 1935); L'Action (Pa– rís, 1937-Hl39, 2 vois ).
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz