BCCCAP00000000000000000000546

DE CRITERIIS REVELATIO:t';IS IN GENERE. th. 5?. n. PO 69 Sacra Scriptura perlegitur, statim etiam, juxta hoc criterium, verus sen– sus inspiratus discernitur. Protestantes recentiores hoc criterium cum experientia interna sae– pe miscent, sensu tamen modernistico intellecta (3). 2. 0 ) De immanentia religiosa.-In hac re distinguere oportet dupli– cem positionem, modernisticam videlicet et doctrinam quorumdam ca– tholicorum. a) Positio moclernistica.-Modernistae assumunt ultimas conclusio– nes doctrinae Kantii circa quaestionem rcligiosam, et ideo affirmant «omnem veritaté'ln transcendentem origine sua probari debere imma– nentem», nam: «id tantum verum putant, quod scaturiat e proprio «ego» et a proprio «ego», i. e. a tota anima et vita humana postulatur» (4). Secundum placita Modernistarum, omnis religio, etiamsi sit catholica, procedit ex quodam desiderio, vel ex quadam exigentia, in latebris sub– conscientiae abscondita; nunc autem, investigatio hujus desiderii et hujus exigentiae est criterium unicum et exclusivum veritatis religiosae. (D 2103). b! Positio quorumdam catholicorum.-Relatio objectiva hujus po– sitionis non facile declarari potest; attamen his conceptibus exponi solet (5). Aliqui, valorem probativum Apologeticae traditionalis admittentes, argumenta psychologica plus aequo extollunt non aliter ac si ageretur de criteriis primariis; immo, aliquando argumenta psychologica ita vi– dentur extollere ut dicant esse etiam prae aliis praeferenda; isti catho– lici in animo habebant subjectivistas kantianos ad conclusioncm ca– tholicam adducere, et, hanc ob causam, eamdem terminologiam adhi– bEcbant atque eamdem apparentem argumentationem (6). Alíi vero, apologeticam traditionalem ut omnino ineptam rejicien– tes, ita aspirationes totius naturae ac vitae hurnanae Exaggerare viden– tur, ut revelatio appareat tamquam aliquid quoddammodo debitum (7), nam illae aspirationes exigunt revelationem supu-naturalem. Fautores vero Apologeticae traditionalis argumentum psychologicum ita instituunt ut recta ordinatio vitae moralis et intellectualis, attenta tendentia hujus vitae ac certa ejusdem exigentia ad elevationem, im– possibilis evadat sine auxilio revelationis christianae, qualiter de facto a Deo libenter tradita fuit. Blondelísmus, prout generatim fuit interpretatus, factum revelatio– nis statuere intendit tantum ex ímmanentia vitali. En quomodo pro– cedat. Ex analysi psychologico scimus hominem, natura sua, agere propter finem. Finis vero consistit in assecutione status idealis, in quem totus horno et tota ejus voluntas suam activitatem dirigere vellet. Hic status idealis censendus est suprahumanus, nam media humana naturalia, proh dolor, ad ipsius assecutionem sunt omnino impropor– tionata. (3) Cfr. DIECIG\lA"IN, De rcvelatione, n. 169 s. (4) H. FELDER, Apologetica, p. 63 (5) Ita, ut, vidc·é,ir, Fm,sEGHIVE, Le catholicisme et la 1,ie de /'esprit (París, 1899); OLLÚ-LAPE:mrn, De la ccrtii illlc moralc (París, 1880); Vitctlit,) chréti.enne (Pa– rís. 1901); F. Bn,;NETrf:1:E, Discc;.1Lrs de combut: Le besoin de croire; le8 raisons uetuclles 1lc croirc: cfr. DrECKMA"IN, De rcrelationc .... n. 138. (6) Hic nominari consuc,it BLüNDEL (recole tamen postea dicenda) et LABER– Tuo:--rNIÉRE. (7) Cfr. LERCHEF., 01). cit., 11. 102; TR0MP, OJ). cit., p. 159.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz