BCCCAP00000000000000000000546
68 DE CRITERIIS REVELATIONIS IN GENERE. th. G. 0 , n. 79-80 cati non sint; non tamen affirmamus quod, de facto, omnes convincat, nam, uti constat, argumenta apologetica non sunt ordinis metaphysici, et ansam praebent dubio imprudenti. Ex parte vero claritatis, aliquod argumentum etiam a maxime indoc– tis. usu rationis fruentibus, percipi debct. Necesse non est ut omnia ar– gumenta clarissime a rudibus intelligantur, sed sufficit ut unum, vel omnia simul sumpta, persuasionem de origine divina revelationis, etiam in animo rudium, producere valeant, ita ut, si de facto, ejusdem vis pro– bativa non percipiatur, id certe non proveniat ex deficientia sufficientis claritatis. Crit~rium secundarium est illud quod vel tantum est suasivum et con– firmativum, vel saltem non est omnibus omnino hominibus accom– modatum. Gritería subjectiva, sunt illa quae inveniuntur intra subjectum, re– velationem quaerens vel acceptans; ad hujusmodi criteria pertinent, e. g. sapor specialis, qui in instanti revelationis experiretur, vel conscientia indigentiae revelationis, vel motio Spiritus Sancti, vel aliqua satisjactio ex praxi religiosa proveniens... His critcriis subjectivis opponuntur criteria objectiva, quae sunt facta quaedam historica, quae inveniuntur extra ipsum subjectum; de his praecipue agitur in thesi. Gritería interna sunt illa quae tctaliter desumuntur ex índole phi– losophica doctrinae, tamquam revelatae nobis propositae; sic e. g. sub– limitas hujus doctrinae, ejusque maxima excellentia, necnon ejusdem cohaerentia interna et ejusdem maxima accommodatio ad legitimas as– pirationes hominis, etc. His criteriis internis opponuntur criteria externa, quae desumuntur ex quibusdam factis historicis, manifeskttionem doctrinae comitantibus · sunt, uti patet, aliquid doctrinae revelatae omnino extrinsecum. Denique, criteria recensita possunt esse positiva vel negativa; posi– tiva, si revera probent talem doctrinam esse revelatam et originem ha– bere divinam; conclusio demonstrationis erit certa, vel saltem vere pro– babilis: negativa, si tantum probent nihil obstare quominus revelatio locum habuerit, vel si demonstrent simpliciter repugnare originem di– vinam talis religionis; sic. e. g. origo divina alicujus religionis excluditur. si doctrina proposita errores contra sanam rationem contineat, vel aper– tam contradictionem involvat cum veritatibus naturaliter cognitis, vel doctrinam mediis vel modo Deo indignis manifestet. Gritería igitur negativa non probant doctrinam esse, de facto, revela– tam; tamen maximae utilitatis sunt, et ad ulteriorem analysim viam parant. 80. Adversarii.-Aliqui criterium primarium reponunt: l.º) In ele– mento quodam subjectivo; 2. 0 ) Alii, in immanentia religiosa; 3.º) Alii dénique, in analysi doctrinae revelatae. 1. 0 ) In elemento quodam subjectivo.-Protestantes antiquiores cri– terium primarium revelationis collocarunt in quodam «sapore» vel «gustu», a Spiritu Sancto immisso, qua sensus genuinus verbi Dei niti– de perciperetur. Cum praedicatio ad aures extrinsecus sonat, vel cum
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz