BCCCAP00000000000000000000546

DE CRITERIIS REVELATIONIS IN GENERE, th. 5.ª, n. 78-79 67 Certitudo relativa est propria eorum qui non sunt capaces reflexio– nis, sicut pueri et rudes. In hoc casu datur adllacsio mentis, et praesens dubium omnino excluditur, sed id fit ob rationes quae hic et nunc in se non sunt sufficientes, e. g. ex testimonio parentum, magistri, sacer– dotum, sed quae pastea, revera melius perspectae, certitudinem objec– tivam gignent _(2). De quanam certitudine agatur in Theologia Fzmdamentali, ex objecto patebit; haec scientia intendit rationabiliter stabilire factum quoddam historicum, factum scilicet revelationis ejusque per Ecclesiam conserva– tionem; hinc motiva adhaesionis reponenda sunt in ordine physico et in ordine morali; in ordine physico, pro immediatis testibus revelationis, pro iis videlicet qui doctrinam directe acceperunt atque signa perspexe– runt; in ordine vero morali, pro omnibus qui ejusdem narrationem ab illis audivimus vel accepimus; nunc autem, haec evidentia vocari potest evidentia physica, nam in tantum vim habet convincendi in quanturr. scientifico studio a nobis comprobatur. Uti jam superius innuimus, motiva phystca et moralia, in quibusdam conditionibus, ad ordinem metaphysicum reduci possunt. Intellectus tamen humanus in his rebus ad assensum non cogitur, ita ut a nobis omne dubium, praesertim imprudens, nullo modo expellatur; assensus igitur est liber, sed firmus, sine ulla videlicet formidine errandi. 79. Expl:icatio terminoru:m..-Miracula et vaticinia, de his fuse in the– sibus immediate sequentibus sermo fiet. Criterium (a xoiv2t'1: disccrnerc), est facultas discernendi aliquam rem ab alia, c. g. verum a falso. In hoc loco criterium est illud quo vera revelatio a spuria dignoscitur. In Theologh Fundamentali, criteria vocantur etiam argumenta, qui– bus origo divina revelationis probatur; haec argumenta, in quantum in– tellectmn et voluntatem movent ad acceptationem revelationis, vocantur motiva credibilitatis. Divisio criteriorum. Criteria alia sunt primaria, alia vero, secundaria. Prirnarium erit criterium quod sit objective et absolute demonstrati– vum, et insuper adhuc, si rem certo, expedite, et modo omnibus accom– modato demonstret (Conc. Vatic., D 1786); ut autem id assequatur, neces• se etiam erit quod tale criterium sufficientem claritatem in se pro omni– bus habeat. Ex parte ergo certitudinis, criterimn primarium tali virtute insigni– tum esse debet, ut vim habeat convincendi omnes omnino homines, etiam maxime doctos et scientifice praeparatos, dummodo praejudiciis obcae- (2) «Differentia certitudinis vulgaris absolutae et respectivae in eo est quod in certitudine absoluta motivum non solum est objective convinccns, sed ethm subjective plene perspicitur, dum e contra ad certitudinem respecti– vam requiritur : 1° ut motivum objcctive convincat; 20 ut licet subjective nondum plene perspiciatur, tamen ita capiatur ut hic et nunc omne dubium prudens sit exclu.sum; 3o ut motivum, qua magis evolvitur inte!ligentia subJecti, etiam eo clarius sese manifestet, ita ut in posterum ctubium prudens oriri ne– queat». S. TROMP, De Revelatione Christiana (Romae, 1950), p. 98.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz