BCCCAP00000000000000000000546

66 DE CRITERIIS REVELATIONIS IN GENERE, th, 5. n. 78 78. Quid sit certitudo.-Antequam tamen ad explicationem termino·· rum accedamus, opportunum duximus aliquid dicere de certitudine et de ejus divisionibus. Certitudo est firma mentís adhaesio ad veritatem cognitam: exclu– dit igitur in subjecto omnem formidinem errandi. Certitudo duobus elementis constituitur, objectivo scilicet et sub– jectivo. Elementum objectivum est ipsa veritas, cum rationibus et criteriis veritatis ab ipsa promanantibus, extra mentem considerata; subjectí– vum vero, est ipsa veritas cum iisdem rationibus, a mente apprehensa et assimilata. Ex his duobus elementis effonnatur certitudo formalis. Ipsa veritas cum argumentis et rationibus, prout haec sunt causa certitudinis, potest esse in ipso subjecto cogitante et extra subjectum. Dotes subjecti et circumstantiae psychologicae diverso modo influunt in efformatione certitudinis judicii, uti in Psychologia Experimentali docetur, et in nostra etiam Theologia Fundamentali experiri poterit. Nunc autem, certitudo objectiva potest esse absoluta vel relativa, prout cognoscatur ratio propter quam error excludatur vel non cognos-• catur. In certitudine absoluta, firmitas adhaesionis fundari potest in prin– cipiis: a) ordinis metaphysici, b) ordinis physici, quae cum constantia legum naturae identificantur; et e) ordinis rnoralis, seu in constantia legum psychologicarum. In primo casu, error omnino excluditur, quia certitudo, pr!ncipiis metaphysicis acquisita, est absolute infallibilis. In duobus aliis, certitudo physica et certitudo moralis, in quibusdam saltero conditionibus, ad certitudinem metaphysicam n,duci poterunt; e. g. haec enuntiatio generica legis moralis: <memo gratis mendax», me– taphysice certa, per reductionem, dicenda est. Tamen, certitudo physica et moralis, per se, absolutam infallibili– tatem gignere non possunt, etsi hic et nunc virtutem habeant excluden– di omnem prudentem errandi formidinem. Formido errandi procedit ex motivo intellectuali; sed aliquando da– tur etiam formido imvrudens (dubium imprudens), et est illud quod e motivo intellectualiter spernendo originem ducit; in hoc casu, dubium non excluditur, sed imperio voluntatis everti debet; aliis verbis, in du– bio imprudenti voluntas removere debet impedimentum, quo intellec– tus erat alligatus. Excluditur, diximus, formido prudens errandi, quod ita declarari po– test: Virtus prudentiae observat vitam normalem fore in mundo penitus impossibilem, si legibus physicis et socialibus acquiescere non posse– mus; e. g. haec domus stat firma, hic cibus non e::¡t nocivus, is horno ,est meus pater, amicus, etc. Hac certitudine non tantum admittuntur applicationes principiorum moralium, sed et ipsae deductiones longiores principiorum metaphysicorum. Tune ipsa virtus prudentiae assensum mentís omnino certum prae– cipit. Quia tamen in hoc assensu intervenit etiam voluntas, certitudo haec vocatur libera, seu certitudo evidentiae irnverfectae. Nota bene.-Datur etiam certítudo vulgaris, seu non scientifica, et est illa in qua motiva, revera existentia, in considerationem non ve-– niunt per veram reflexionem.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz