BCCCAP00000000000000000000546
CAPUT V DE COGNOSCIBILITATE REVELATIONIS 77. Connexio materiae.-Ag-endum nobis est in praesenti de dig– noscibilitate revelationis; haec quaestio est maximi momenti, nam si re– velatio a Deo largiatur, necesse est ut Deus illa media nobis suppeditet quae vim habeant nobis procurandl certitudinem de ipsius revelationis origine; hac enim certitudine sublata, fides jam non esset «rationabíle obsequium», ac proinde revelatio prorsus inutilis evaderet (Rom 12, 1; D 1789). Aliis verbis, cum fides sit assensus firmus et irrevocabilis, ratio huma– na non potest alicui propositioni divinae prudenter assentiri nisi prius -ei certo constet Deum revera esse locutum. Hinc quaerendum a nobis est quomodo talis certitudo acquiri possit; quare in distinctis articulis agemus: a) de criteriis revelationis in genere; o) de criteriis revelationis in specie, seu de miraculis et vaticiniis. ART. I De criteriis revelationis in genere. THESIS 5.ª: Facta historica, quae, absque ullo interventu causae secunda.e, immediate a Deo perficiuntur, miracula scilicet et vaticinia, constituunt, ad factum revelationis probandum, criterium prima– rium (I); quae vis probativa tribui non potest criteriis subjecti– vis (II), nec immanentisticis (III), nec denique internis (IV). Sensus nostrae theseos iste est: affirmatur dari criteria absolute suf– ficientia ad certitudinem acquirendam de facto historico revelationis; r:.0n tamen affirmatur omnes et singulos homines, mediantibus his cri– teriis, ad finem pervenire (1). (1) De hac deque aliis questionibus cu).11 ipsa connexis sermonem faciemus in scholion. THEOL, FUNDA~,IENT.-7.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz