BCCCAP00000000000000000000546

DE NECESSITATE REVELATIONIS, th. 4.ª, n. 76 63 Explicatio: Revelatio supernaturalis in nostra thesi dicitur necessaria: a) in hypothesi in qua Deus statuerit ut horno cognitionem religionis naturaJis congruam in praesenti statu acquireret; ad hoc non teneri quis non videt? Sed ipsa divina determinatio gratiosam dispositionem secum ferret; b) in tali hypothesi, adhuc aliud auxilium naturale ex parte Dei bene concipitur; e) de facto, ipsa positio theseos est hypothetica, nam horno numquam fuit in statu mere naturali, sed in ipsa creatione, vel statim ab ipsa creatione, ad ordinem supernaturalem elevatus est. Jamvero, elevatione facta, illud quod indebitum ac gratiosum erat, eo ipso fuit absolute necessarium. Gratuitas tamen revelationis in gratuitate elevationis conti– netur. Ergo revelatio supernaturalis tantum hypothetice necessaria dicenda est in ordine ad congruam cognitionem religionis naturalis habendam. Obkctio 2.ª: Necessitate revelationis admissa, etsi hypothetica, necessario sequitur quod opus Dei praecipuum fuerit mancum et imperfectum, nam Deus, saltem usque ad adventum Christi, non satis provideret circa cognitionem religionis. Jamvero hoc repugnat. Ergo. Rrsr,cmdeo: In hvpothesi irreali non Plevationis l1ominis ad statum supernatu– ralem, ut supra innuimus, satis durum esset supponere quod Deus genus humanum creare potuisset cum hac morali incapacitate. Et proinde talis status esset potius depravatio ex peccatis personalibus et ex abusibus libertatis proveniens. Sed, etiam in hoc statu, finis assequi posset, etsi non tam congrue. Objectio 3.~: Sed, tc,5te Sto. Paulo revelatio dic,mda non est necessaria ad cogni– tlonem congruam; nam si Stus. Paulus revelationem ita necessariam existimaret, non Lrnputasset iis qui adlrnc revelatione carebant, errores crasissimos (Rom I, 19-21 l, cognitioni congruae contrarios. Saltem id non fecisset verbis tam asperioribus. ltl.'spom1eo: Ut in re tam abnormi circa errores crasissirnos et vitia nefanda re:;– ponsabilitas detur, non requiritur cognitio religionis perfecta neque congrua; suf– ficit tantum cognitio imperfecta. Proincle, etsi Gentiles, de quibus Stus. Paulus, re– ligionern naturalern expedite, firma certitudine et nullo admixto errare non cogno– verint, nec cognoscere potuerint, tamen inexcusabiles dici jure potuerunt.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz