BCCCAP00000000000000000000546

62 DE NECESSITATE REVELATIONIS, th. 4.ª, n. 74-76 e) quod in omnibus sit ingenium acutum, et tenacitas manifesta. Sed haec omnia fere omni ex parte deficiunt. d) quod omnes et singuli investigationem re!igionis sibi procurent. Sed pigritia, praecipue in hac materia, est universalis (6). 2.º) Sive /ingas turmam magistrorum ad instruendum populum, nam ad hoc requireretur, et quidem in quolibet loco, et conatu non interrup– to, sufficiens copia hominum selectorum, qui summam sapientiam cum prcbitate vitae conjungcrent; requireretur etiam quod ii viri sapientis– simi et probitate conspicui amplissima gauderent jurisdictione officiali ad statuendas et rnoderandas scholas tum superiores tum inferiorPs, pro omnibus obligatorias; tandem, etiam necessarium foret quod isti ho– rnines immunes essent ab errore, et inter se omnino concordes. Ex parte denique audientiurn, requireretur optima et generalis dispositio receptiva. Jamvero, Historia philosophiae nos docet copiam talium hominum. qualitatibus recensitis ornatorum, numquam exstitisse; immo, ipsa His– toria philosophos nobis exhibet qualitatibus tato caelo diversis atque oppositis praeditos, nam: «Vix duo ex ipsis reperiri possunt, qui sibi non in multis contradicant)) (7). Defuit igitur in ipsis concordia. Defuit etiam sapientia, nam: «Nescio quomodo nihil tam absurde dici potest, quod non dicatur a1.J aliquo philosoph0>.' (8). Defuit denique vocatio docendi, juxta illud: «Odi profanum vulgus et arcea» (9). Ita auctoritas publica, etiam docentibus his magistris, ad instructio– nem generalem obtinendam evidenter esset omnino impotens. Unde genus humanum, in praesenti conditione, impotentia morali la– borat ad obtinendam congruam cognitionem religionis naturalis. Praeterea, ad hanc impotentiam sublevandam, usque adhuc remedium adaequatum non apparuit. Proinde, si Deus congruam cognitionem pro genere humano decreverit, et ipse Deus aliud auxilium naturale non statuerit, revelatio supernatu– ralis moraliter necessaria dicenda est. 75. CoroUarium.-Ex dictis, nova alía enascitur consequentia, nem– pe, quod si e medio tolleretur revelatio supernaturalis, genus huma– num, non exclusis illis regionibus in quibus religio christiana jam flo– ruit, non tantum cognitione congrua religionis naturalis orbatum re– maneret, sed probabilissime in crassam ignorantiam ejusdem religionis rursus incideret. 76. Objectiones.-Objcctio l.ª: Quod est necessarium, est etiam debitum. Atqui re– velatio supernaturalis dicitur necessaria ad cognitionem religionis naturalis. Ergo revelatiu supernaturalis est debita. Rcspondeo: Dist. rnajor.: Quod est necessarium necessitate absoluta, est etiam debitum, concedo; quod est necessarium necessitate dupliciter ve! tripliciter hypothe-– tica, ut Lr1 thesi nostra occurrit, nego. (6) Cfr s. THOM., Cont. Gent.. lib. 1, c. 4. (7) OTTIGER, Thrnlogia jimdamentalis (Friburgi Br., 1891), p 133, (8) CICEP.O, De di'1:inatione, L 2, c. 58. (9) Ovm., od. 3, l.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz