BCCCAP00000000000000000000546

DE NECESSITATE REVELATIONIS, th. 4.ª, n. 73-7·1 61 fons et origo? Quaenam hominum officia erga eam? En problemata ve– tera et tamen semper nova, et solutiones continuo renovatae ! Isti co– natus non tantum apud magnos philosophos inveniuntur, sed etiam apud gentes aegre cultas vel ignaras, quae suo modo hisce quaestionibus commoventur. Religionem apud omnes omnino populos maxime aesti– matam fuisse, nemini latet. Nunc autem, his conatibus non obstantibus, genus humanum, suis viribus naturalibus, numquam pervenire potuit ad congruam cognitio– nem religionis naturalis. Jamvero, illud quod, perseverantibus conatibus, numquam assequitur, supponit aliquam impotentiam, quae in casu nos– tro esse debet moralis, eo quod in Philosophia probetur adesse in homi– ne potentiam physicam inveniendi veritatem, etiam religiosam. 74. Probatur thesis: 2.º) Argumento psychologico. Haec argumentatio appellari posset argumentatio mixta, nam in ea arguitur non simpliciter ex historia, sed potius ex psychologia humana in quolibet momento historico humanitatis considerata; praesupponi– tur tamen actuum humanorum observatio. Cognitio congrua religionis naturalis secum fert: a) quod sit cognitio expedita, id est, assequibilis generi humano qua tali; omnes igitur qui ad usum rationis pervenerint, habere debent, et quidem toto tempore vitae, facultatem expeditam apprehendendi verita– tes supra recensitas. b) quod sit certa, sine ulla scilicc>t formidine errandi circa Deum personalem, circa immortalitatem animae et circa officia rationalia erga Deum aliosque homines. c) quod sit immunis ab erroribus. Atqui talis cognitio, in quavis aetate et tempore, fuit moraliter im– possibilis, sive cogites singulos homines personaliter istis investigatio– nibus deditos, sive turmam magistrorum ad instruendum populum fin– gas. Ergo. Majar: est definitio cognitionis congruae a Concilio Vaticano pro– posita. Minar probatur per partes: l.º) si cogites singulas nomines istis in– vestigationibus personaliter deditos, nam ut talis individualis investi– gatio satisfacere posset conditionibus requisitis, necessarium foret: a) quod ahjectmn omnibus, qui usum rationis adepti sunt, sensim sine sensu patefieret. Jamvero hoc est impossibile, nam congrua cog– nitio religionis multas et quidem difficiles notiones supponit altae Me– taphysicae; quid dicendum de pueris, quid vero de juvenibus, quid de– nique de senibus? Forsitan in istis invenies capacitatem philosophandi circa tam difficiles et impervias quaestiones'? b) quod sufficienti amplitudine temporis disponatur. Jamvero ma– jor hominum pars hoc requisito omnino caret.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz