BCCCAP00000000000000000000546

60 DE NECESSITATE REVELATIONIS, th. 4.ª, n. 72-73 magnos conatus fecerit, impotentia mcrali laborare dicendum est. Atqui, teste historia, genus humanum proprio marte ad religionis naturalis cognitionem numquam pervenit, quamvis magnos conatus fecit. Ergo aliquod auxilium divinum supernaturale moraliter necessarium dicen– dum est ad hoc ut tali indigentiae succurratur. Majar: Est simplex definitio impotentiae moralis. Minar: Teste historia comparativa religionum, a viris maxime peritis elaborata (4), sequentes conclusiones admittere debemus: Etsi in remotissimis temporibus praehistoricis, idea monotheistica sufficienter clara appareat (nam Deus tamquam Creator et Legislator. immo et tamquam Pater veneratur; atque vita familiaris, necnon et relationes sociales rectitudine substantiali apparent), tamen notio Deita– tis, et cultus divinus et humanus (relationes sociales), progrediente ipsa civilisatione, in dies osbcurantur atque mores depravantur. Deus enim verus et unicus jam non agnoscitur; ubique terrarum polytheismus, et quidem crasissimus, extenditur; ubique etiam cultus indignus. Et hoc valere dicendum est non tantum pro illis regionibus quae diu sine una cultura permanserunt et adhuc permanent (Africa, Oceanía) sed etiam pro aliis quae cultura media ditatae sunt, ut scandinavi, cel– tae, indogermani, iranii; immo neque excipiendi sunt alii populi qui cultura humana aurea gavisi -sunt, cultissimi scilicet populi Graeco– Romani. Historia enim teste, in his etiam populis homines sacrificantur diis (sic e. g. Octavianus post victoriam 300 captivos immolasse dicitur ma– nibus «divi Julii») et, quod pejus est, immo et horrendum, dii honoran– tur foedissima luxuria, atque voluptuosa impudicitia, non aliter ac si hic modus agendi esset pars cultus divini; ubique terrarum protrahitur atrox servitus, et quidem tarnquam pars constitutiva justitiae socialis, et haec ipsa justitia socialis decernit occisionem parvulorum et senium. Inde, denique, conscientia universalis generis humani depravata; nam nemo, illa crimina perpetrans, putat se male gessisse (cf. th. 16, n. 239). Ad hanc conclusionem fontes profani nos ducunt (5). 73. Nota bene.-Ea onmia quae documenta profana nos docent, fon– tes sacri plane confirmant; possunt in hac re prae oculis haberi Líber Sapi€ntiae, cap. 13, 14, conscriptus in Aegipto s. II a. C., et Epístola ad Romanos, cap. 1, scripta circa a. 50 post C.; haec duo documenta ad aureum aevum culturae romanae pertinent. Quamvis conatus Jecerit-Historia philosophica, jam inde a remotio– ribus saeculis usque ad hodiernam diem, cum ipsa historia religionis fundamentaliter identificatur; jamvero in hujus rei investigatione eadem semper problemata reperimus: ubinam veritas?; ubinam ejusdem (4) Cfr. prapsc,rtim W. SCHMIDT, Dcr U,sJJrung clcr Gottesidcc, 7 vol. (Münster in W., 192G-Hl40); H. PI'{,U:n DE LA BOULLAYE, L'étudc comvarée des rcli– gions, 2 vols. (París, 1929, ed. 3.a). (5) TamPn de illorum intima sinceritate seu tranquilitate conscientiae cum fundamento dubitare licet.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz