BCCCAP00000000000000000000546

DE NECESSITATE HEVELATIONIS, th. 4. 0 , n. 69-72 59 69. Nota bene.-De facto, homo, et quidem ab initio, elevatus est a Deo ad ordinem supernaturalem, atque destinatus fuit ad visionem Dei intuitivam. Jamvero iste finis supernaturalis hominis ita exigentias cujuslibet creaturae sive angelicae sive humanae superat, ut homo propria ejus acie intellectiva, ne quidem in ejus suspicionem umquam pervenisset. In hoc ordine rerum, homo ex n,velatione mutuari debet tum notitiam ·hujus finis, tum media ad illum consequendum necessa– ria. Posita igitur elevatione hominis ad hunc finem supernaturalem, revelatio supernaturalis est absolute et physice necessaria, immo et debita. Tamen, cum in hoc casu tum necessitas tum debitum nonnisi ex gratuita et liberrima bonitate divina procedant, revelatio suum re– tinet characterem gratuitatis. 70. Adversarii.-Sunt: a) Rationalistae et Modernistae, secundum quos (cf. n. 49) ultimus atque unicus arbiter cognitionis religiosae est ratio naturalis; consequens igitur est quod necessitas revelationis su– pernaturalis, in thesi nostra asserta, nullum sensum habeat. b) Traditionalistae, qui negasse videntur ipsam potentiam physi– cam cognoscendi religionem naturalem; proinde thesim nostram per excessum negarunt (2). 11. Nota theologica.-Salrem de fide divina catholica (3). Fontcs.-1. Concilium Vaticanum: <,Huic divinae revelationi tribuendum quidem est, ut ea, quae in rebus divinis humanae rationi per se impervia non sunt, in praesenti quoque generis humani conditione ab omnibus expcdite, firma certitudine et nullo admixto errare cognosci possint. Non tamen hac de causa reve– latio absolute necessaria dicenda est» (D 1786). Nostra thesis fere iisdem verbis Concilii enuntiatur; ultima verba: «non tamen hac de causa revelatio absolute necessaria dicenda est» citantur, ut excludatur necessitas absoluta, nam Concilium evidenter agit de necessitate hypothetica et morali. Verba Concilii persuasionem et acceptationem totius Ecclesiae re– praesentant. 2. Indirecte ipsa Traditio patrística ad eamdem conclusionem per– venit; cf. R. 513 (Orígenes), 639 et 644 (Lactantius), 1746 (Augustinus). 72. Probatur thesis.-- l.º) Ex historia populorum. Si genus humanum, capacitate physica praeditum, ad congruam cognitionem religionis naturalis proprio marte numquam pervenerit, etsi (2) Cfr. Dccrctum S. C. Indieis f'.ontra Bonnctty, D 1650-1651. (3) Ait TROMP: Thesis pront sbt est dp ficle dcjinita (De Rcr<'latione chris– tiana, p. 381); rncundmn l\l. Nrcor.Au, est Doctrina catlwlica, quia «non sine aliquali ratiocinio 0ruatur ex vcrbis Vaticani, malumus illam quali– ficare tarnquam doctrinrrm quae in tota Ecclesia acccptatur et docetur, quin tamen habeat qualificationem non superiorc,m ut de fide)). Et adjun– git: «Hinc dicimus thcsim essc doctrinam catholicam>>, p. 114. LERCHER: saltem theologice certa (De revelatione, p. 29).

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz