BCCCAP00000000000000000000546
58 DE NECESSITATE REVELATIONIS, th. 4.ª, n. (i8 In thesi excluditur certo necessitas physica, sive totalis sive partia– lis; affirmatur vero necessitas rnoralis, nam plerique homines, immo fere omnes, cognitionem convenientem religionis naturalis numquam suis viribus naturalibus consequi valent. Ad convenientern religionis naturalis cognitionern.-Agitur de cogni– tione eorum «quae hmnanae rationi per se irnpervia non sunt» (Conc. Vaticanum, D 1786). Harum veritatum catalogus non facile determinatur; haec tamen regula videtur esse statuenda: requiritur cognitio aliquarum veritatum naturalium in ordine ad vitam humanam digne servandam, ita ut crea– tura rationalis finem assequi possit «expedite, firma certitudine et nullo aclrnixto errare» (D 1786). Convenienter igitur Deum cognoscere idem est ac scire Deum esse ens personale, providum, Dominum absolutum omnium rerum, et exinde debito cultu honorandum, remuneratorem omnium operum. Haec congrua cognitio implicat etiam quasdam alias veritates ex parte hominis, existentiam nempe anirnae irnrnortalis, existentiam prae– rnii aeterni et praecipuas obligationes justitiae et caritatis erga pro– ximum. Haec omnia, uti videtur, requiruntur ad convenientem cognitionem, de qua agitur in thesi. Affirmamus igitur quod si Deus decernat ho– minen obligatum iri ad hanc religionis naturalis convenientem, sive congruam, cognitionem acquirendam, aliquod auxilium divinum sit ei omnino necessarium. Quid tamen esset dicendum in hypothesi in qua Deus aliter rem disposuerit, si talem scilicet cognitionem convenientem non decerneret? Potuisset Deus hominem creare in statu impotentiae moralis relate ad suum flnem naturalem necne? Difflculter id concipitur, nam ipsa ra– tio humana, uti videtur, absque nimia difficultatc, hujus conditionis rationem inveniret in defcctione humanae voluntatis; status ille de– gradationis culpis hominum facile tribueretur (1). In hypothesi in qua Deus noluerit indigentiae hurnanae alio auxilio speciali succurrere.-Duplicem conditionem hypotheticam in hac thesi apposuimus, scilicet prirnarn: in praesenti conditione humani generis, non vero in alia etiam possibili; secundarn vero: si Deus, pro genere humano, congruam cognitionem veritatum naturalium decerneret; nunc autem addimus et tertiarn: si Deus indigentiae humanae noluerit alio auxilio speciali succurrere, e. g. per augmentum capacitatis intellectivae et volitivae in omnibus et singulis hominibus, vel per infusionem scien– tiae et bonitatis saltem in aliquibus, qui, providentia duce, magisterium omnimodum et infallibile exercerent erga alios ... Ex dictis facile colliges revelationem supernaturalem, si forte detur, esse omnino gratuitarn, naturae humanae prorsus indebitarn, donum sci– licet benignitatis et amoris divini. Necessitas igitur revelationis est tri– pliciter hypothetica, atque proinde cum ipsius gratuitate optime com– ponitur. (1) Cfr. S. THOM., I, q. 94, a. 3.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz