BCCCAP00000000000000000000546
DE !\ECESSITATE REVELATIONIS, tll. 4.~. n. 68 57 nem rerum supermundanarum ac metaphysicarum ingenio tardissimus invenitur. Hic lamentabilis generis humani status ad haec, in synthesi, reduci posset: l.º) Facultates inferiores, quae sedes sunt passionum violenter in– surgentium, ad suum bonum particulare tendunt, et quidem contra dic– tamen rationis; ratio tamen rectum ordinem in toto homine imperare debet 2.. º) Ex alia parte, intellectus, in suo modo naturali cognoscendi, me– diantibus phantasmatibus ad sensibilia sese vertit; exhinc non parva enascftur difficultas in efformandis conceptibus sublimioribus, necnon et caligo tenebrosa in eliciendis judiciis spiritualibus et religiosis. 3.º) Voluntas et facultates appetitivae similes habent inter se pugnas et majores inde defectiones. 4. 0 ) Habitus deordinati, ex prava concupiscentia jam acquisiti, magnopere impediunt quominus pars superior partem inferiorem, suo influxu, dirigat atque gubernet. His omnibus adjungi etiam debent difficultates homini externae quae ex malis exemplis et ex modo depravato procedendi hominum pro– veniunt; proh dolor! Magis homines gloriantur de malis ac pravis ope– ribus quam de bonis ! Hujus necessitatis subjectum est genus humanum, non vero hoc vel illud individuum, vel etiam pars aliqua hominum, vel gens selecta inter millia; et quidem in praesenti conditione positum, non vero in onmi conditione possibili. Ab existentia peccati originalis omnino in praesenti loco praescln– dimus, eo quod nihil profecto sciamus nec de ejus natura neque de ejus effectibus. Moraliter necesaria.-Necessarium necessitate medii dicitur illud sine quo finis attingi non potest. Haec necessitas medii potest esse phy– sica vel moralis. Medium necessarium necessitate physica habetur quando aliqua po– tentia capacitate physica caret, vel quia simpliciter fuit corrupta, vel quia intrinsece fuit debilitata. Sic e. g. sine organo auditivo auditio dari non potest; operatio auditiva organum proprium physice exigit; qui enim debito organo caret, impotentia physica laborare dicendus est. Medium necessarium necessitate morali habetur, quando potentia agendi physica remanet, neque fuit intrinsece debilitata; tamen, potentia agendi, ob difficultates hinc inde provenientes ab extrínseco, vel nonnisi dlfficulter in actum transit (impotentia moralis late dicta), vel simplici– ter in actum numquam transit (impotentia moralis stricte dicta); aliis verbis, in ordine ad finem consequendum adest quidem facultas, sed finis, de facto, numquam attingitur. Sic dicimus juvenem ardentem, in gra– vissimo atque diuturno periculo positum, adesse in morali impotentia servandi castitatem.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz