BCCCAP00000000000000000000546

56 ::>E NECESSITATE REVELATIONIS, th. 4.ª, n. 66-68 Respondeo: In hac formula ne quidem aequivalentiam «X>> nec «Y» nec «z» pror– sus scimus. Sed in enuntiatione mysterii, e. g. SSmae. Trinitatis, post ejusdem reve– lationem bene scimus quid significent termini revelati: e. g. x = persona Patris, persona Filii, persona Spiritus Sancti; y = est, vel sunt, vel constituunt; z vero = sua (m) natura (m). Aliis verbis, revelatur nobis existentia mysterii SSmae. Trinitatis; ignoramus tamen naturam hujus mysterii, seu quomodo tres unum sint. Ohjcctio :i.~· Ergo essentia («quomodo sin>) est aliquid inintelligibile. Jamvero qu< 1 d est inintelligibile, revelari non potest. Ergo. RPspml!leo: Ut supra dictum est, non est inintelligibile sub omni respectu; quoa sit, seu ejusdem existentia, est materia revelabilis, nam quod aliquod praedicatum tali subjecto conveniat et de ipso praedicetur, potest a quolibet sanae mentís intel!igi. Valet etiam haec alía distinctio: Essentia mysterii est aliquid inintelligibile, dis– tinguo: est inintelligibile Deo, ncgo; est inintelligibile homini, subdistinguo; homi!1i in possessione luminis gloriae, nego; homini viatori, concedo. Objectio 4.a Saltem dicendum est quod mysterium rationi opponatur, in quantum scilicet ratio, sua sponte, in cognitionem essentiarum tendit. Jamvero, ex definitione, possibilitas talis cognitionis omnino excluditur. Ergo. Resnondeo: Hoc verum esset si mysterium foret contra rationem, non vero, si sicut r~vera accidit, sit tantum praeter rationem. Praeterea, etsi es,,entia cognosci non possit in hoc mundo, tamen mens humana non parum ditatur ipsa sola manifestatione mysterii; virtus fidei valde exercitatur in hac vita, et tandem, in termino peregrinationis, in ipsissimam essentiam intrare ei licebit, in quantum scilicet creaturae datum sit. ·CAPUT IV DE NECESSITATE REVELATIONIS THESIS 4.ª: Revelatio supernaturalis est, i.n praesenti generis humani condi– tione, moraliter necessaria ad convenientem religionis natura'is cognitionem, in hypothesi in qua Deus noluerit indigentiae hu– manae alio auxilio speciali succurrere. 67. Connexio materiae.-füovelationem supernaturalem esse possibi– lem, seu non repugnare, jam demonstravimus. Nunc autem quaeritur, utrum ipsa revelatio supernaturalis sit etiam necessaria, et quid sub hoc termino veniat. Conceptus revelationis supernaturalis, de quo antea. nova luce collustratur in hac thesi, et, nostro quidem judicio, in eo erit praecise reponendum hujus quaestionis maximum momentum. 68. Explicatio terminorum.-Revelatio supernaturalis. Agitur in hac thesi de revelatione in sensu stricto (cf. supra, n. 45). In praesenti generis humani conditione, id est, de genere humano prout decursu historiae apparet. Horno enim ubique terrarum, et prae– sertim in determinatis hujus vitae momentis, apparet intense proclivis versus hujus mundi adspectabilia, quam maxime sensus allectantia; e~us voluntas prorsus versatilis est, pigritia eminet; curis temporalibus cons– tanter praeoccupatur, et, non raro, elementali educatione caret; deni– que tandem, in medio seductionis positus, plerumque ad investigatio-

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz