BCCCAP00000000000000000000546
DE REVELATIONE MYSTERIORUM, th. 3.", n. 65-66 55 essentiarn, et etiarn quoad existentiarn cujuslibet suorurn rnysterio– rurn in particulari.:i> «Hoc est idern ac probare in Deo esse ordinern veritatis et vitae excedentem limites cognitionis naturalis creatae:i, (4). Ratio potissirna: inter intellectum creatum et increatum adest dis– tantia infinita. Aliis verbi.s, arguunt ex infinitate Dei, seu «ex Deo sub ratione intima et eminentissima Deitatis», «prout ratio formalis Deita– tis prior est ente et omnibus differentiis ejus... super ens» (5). In forma: «Ex creaturis non potest cognosci positive Deus sub inti– ma ratione Deitatis Jtantum cognosci potest analogice, negative: Deus €st ens non finitum, etc.). Atqui medium objectivum naturale cujuslibet intellectus creati non potest esse nisi creatura. Ergo ex suo medio objectivo naturali nullus intellectus creatus potest nositive cognoscere ea quae pertinent immediate ad Deum sub ratione Deitatis; haec proinde constituunt ordinem veritatis supernaturalis» .(6), ordinem mysteriorum supernaturalium. Talis ordo, nec analogice cog– nosci potest absque revelatione .(7). Breviori modo: Deus est summa perfectio. Jamvero ita loqui non lice-. ret, si in Deo non essent mysteria. Ergo mysteria dantur. b) Sunt et alii (et longe communius, ut videtur), qui hujusmodi argumenti vim negent, vel petant probationem, et quidem ob hanc praecipuam rationem. Etsi, post revelationem, de existentia ordinis mysteriorurn nobis cons– tet, ideoque in summa Dei perfectione, de facto mysteria includantur, tamen de talibus perfectionibus rninime naturaliter nobis constat, nam tales perfectiones existere, non potest a nobis positive probari; intellec– tus enim humanus, sicut non potest ullo modo penetrare in ipsam asei– tatem, seu rationem intimam Deitatis, sic etiam non potest-uti videtur– demonstrare adesse in Deo ordinern mysteriorum, talium scilicet reali– tatum quas intellectus humanus, si Deus eas revelaret, intelligere non posset conceptibus analogicis (negativis et relativis). Etsi magni theo– logi (8) ordinem mysteriorum in sensu stricto tamquam valde probabi– lem et possibilem, solo lumine rationis, demonstratum existimarent, ta– men non videtur eos sufficienter hoc probasse. Aliis verbis, nurn sustineri forsitan posset quod sit in Deo aliquid ita propriurn, ut etiamsi revelaretur, intelligi adhuc non posset, nequidem conceptibus analogicis, id ab adversariis probandum restat. 66. Objectiones.-Objectio l.ª: Intellectus humanus, uti in Philosophia dicitur, Deum infinitum naturaliter cognoscere valet. Jamvero cognitio infiniti existentiam mysterii excludit. Ergo. Respondeo: Utique intellectus humanus infinitatem Dei naturaliter cognoscere valet, non tamen conceptu proprio, sed analogico, seu imperfectissimo; mysterium vero importat aliquid Deo ita proprium, ut illud intellectus lmmanus, neque post revelationem, intime in hoc mundo penetrare valeat. Objectio 2.ª: Si ita est, revelatio mysterii saltem inutilis est, nam de ejus natura horno nihil intelligit; talis igitur manifestatio huic formulae algebraicae aequivalet: X + Y = Z. ( 4) Jbi:l, (5J JiJid., p. 345. (tl) IiJid., p. :148. (7) Jbid., p. :l54. (8) e. g. s. THO',IAS, I, q. 1, ª· 2: De Pat., Q. 7, ª· 5; 1 Sent., dist. 4, q, l. a. l; d. '.'2, q. 1, a. 2, ad 1; Contra Gent., l. l, c. 5.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz