BCCCAP00000000000000000000546
VE REVELATIONE MYSTERIORU:M:, th. 3.ª, n. 62-64 53 Ergo dantur mysteria stricte dicta in revelatione; prainde revelari possunt, 3. In fontibus revelationis, ut in theologia dogmatica demonstratm, mysteria stricte dicta inveniuntur. Pars. l.ª: Nemo demonstrare potest existentiam mysteriorum repugnare. 63. Probatur.-E canceptu mysterii stricte dicti. Ut supra diximm, mysterium stricte dictum adest quando ratio humana capax non esi percipiendi quod hac praedicatum huic subjecto conveniat. Jamvero, ratio humana non potest uno modo demonstrare quod hujusmodi rea– litas in Deo repugnet. Ergo ratio humana demonstrare non potest exis– tentiam mysteriorum repugnare. Declaratur majar: Id locum habuisset si revera in Deo esset aliqua perfectio altissima, quae nec analogice esset participabilis ad extra, ac proinde nec analogice esset sola ratione cognoscibilis. Probatur minar: l.º) Demonstratio haec supponeret cognitionem Dei undequaque perfectam, quae evenire posset, vel per immediatam per– ceptionem suae essentiae (quae evidenter non datur), vel per cognitio– nem creaturarum, in quantum istae omnes perfectiones divinas omnino repraesentarent ita ut adaequarent virtutem causae (per cognitionem utique propriam, mediatam, sed perfectam, deitatis, uti est in se). Jam– vero in Philosophia abunde probatur nostram Dei cognitionem esse analogicam ac imperfectam, via, nempe, affirmationis, negationis et eminentiae formatam. Ex consideratione ergo effectuum, a Deo in hoc mundo adspectabili patratorum, nullo modo possurn omne quod est Deus infinitus nec me– diate deducere, nec minus immediate cognoscere. 2.º) Ex modo quo noster intellectus res cagnoscit. Alio modo hoc idem argumentum proponi potest. Mens humana res cognoscit ad modum entis sensibilis, seu vertens se ad phantasmata; sed ex rebus sensibilibus hujus mundi adspectabilis, quomodocumque has res phanta– sia vel societ, vel purificet, vel augeat, nullo modo poterit repraesen– tare perfectiones spirituales et supereminentissimas magni Dei nostri Ex quo denique iterum sequitur rationem humanam demonstrare non posse quod in Deo dari nequeant quaedam perfectiones repraesen– tabiles ad extra, hoc est, mysteria stricte dicta. Pars. 2.ª: Revelatio mysteriorum forte existentium est possibilis. Ea omnia, quae diximus in thesi praecedenti, possunt in hoc loco applicari. Quod objectum revelationis sit intellJgibile vel non, est ali– quid mere accidentale relate ad ejus manifestationem, uti ex argumen– to apparebit. Notare etiam debes quod nostra thesis sit mere hypothetica. 64. Probatur.-Dantur, non aliter ac in thesi praecedenti, omnia elementa requisita:
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz