BCCCAP00000000000000000000546

52 DE REVELATIO:NE i\1YSTERIORUM, th, 3, 0 , n, 60-83 60. Nota bene II: In quo differant mysteria naturalia et superna– iuralia.-Ex his, quae modo diximus de cognitione analogica, clare se– quitur naturam intimam Dei ejusque infinitas perfectiones esse, pro homine viatore, aeque mysteria abscondita. Attamen haec mysteria a mysteriis simpliciter supernaturalibus tato caelo differunt; nec ratio a longe est repetenda, nam, etsi cognitio nostra naturalis divinorum attri– butorum sit analogica et imperfectissima, tamen clare etiam percipimus ex rationibus intrinsecis tale attributum Deo convenire; e. g. Deus est infinitus. Deus est sapientia, bonitas, fortitudo. Sed cum de mysteriis simpliciter supernaturalibus fit sermo, tune aliquod attributum Deo convenire tantum scimus ex auctoritate divina, minime vero ex rationibus intrinsecis. Quapropter illam perfectionem revelatam, seu illud attributum quod de Deo praedicamus, ne quidem analogice possumus ad extra repraesentare. Aliis verbis, illae notae positivae et absolutae, quae determinatam perfectionem divinam, per revelationem notam, constituunt, non pos– sunt inter se componi simplici ratione naturali, sed tantum per reve– lationem; sic e. g. quod Trinitas Personarum sit Unitas in natura, seu quod illud attributum .(Trinitas) huic subjecto (Deo Uno) conveniat, est realitas quam tantum per revelationem noscimus, ac proinde non intel– ligimus quomodo haec praedicatio sit in natura creata imitabilis. 61. Adversal'ii.-1. 0 ) Indirecte nostram thcsim impugnant Rationa– listae et Modernistae, ut ex dictis in thesi praecedenti satis constat. 2. 0 ) Scmirationalistae (e. g. HERMES et GUENTHER inter catholicos, BEANDER et LANGE inter protestantes). Isti admittunt possibilitatem et factum revelationis; sed, in revelatione jam facta, mysteria proprie dic– ta contineri posse, absolute negant; secundum ipsos, ratio humana vim habet penetrandi in• mysteria a Deo revelata, et quidem usque ad inti– mam eorum rationem et naturam. Haec doctrina saepe ab Ecclesia rejecta fuit. Cf. D 1618-1621, 1534, 1655 SS., 1669, 1670. 3.º) Ontologistae. Si revera omne ens sub quocumque respectu cog– noscibile est, si Deus in hac vita immediate ab homine cognoscitur, nullo modo apparet quomodo mysteria stricte dicta adlrnc dici possint. Cf. errores Ontologistarum in P 1659-1665. 62. Nota theologica.-De fide divina catholica implicite definita. Fontes.-1 Concilium Vaticanum his verbis semirationalistarum doc– trinam damnat: S. q. d,, in revelatione divina nulla vera et proprio dicta mysteria conti– neri, sed universa fidei dogmata posse per rationem rite excultam e naturalibus principiis intelligi et demonstrari: a. s. _(D 1816; cf. D 1795). 2. In capite 4 definitionem sensu stricto defendit Concilium: Divina enim mysteria suapte natura intellectum creatum sic excedunt, ut etiam revelatione tradita et fide suscepta, ipsius tamen fidei vela– mine contecta,,, maneant CD 1797).

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz