BCCCAP00000000000000000000546

DE REVELATIONE MYSTERIORUM, th. 3. 0 , n. 58-59 5:il litas Romani Pontificis, conceptio immaculata Btae. Mariae Virginis aliaque hujusmodi. Mysteria supernaturalia simpliciter, sunt ea quorum existentiam in– venire non possumus sine revelatione, et quorum essentiam, etiam post eorum revelationem, comprehendere non valemus. Impossibilitas com– prehensionis excludit omnino intelligentiam sociabilitatis praedicatum inter et subjectum; non enim attingi potest ratio intima secundum quam praedicatum subjecto conveniat; si tamen praedicatum, de facto, praedicetur, id unice fit propter auctoritatem Dei Ioquentis. Sed hoc etiam bene notare oportet, nempe quod, etsi sociabilitas Interna non ostendatur. non tamen repugnantia probari potest in noti.'3 sociandis. Res sunt valde diversae. 59. Nota bene I: De conceptibus anaiogicis.-Aliquid de ipsis in sn– perioribus notatum est, et aliquid amplius immorandum in his rebus con– venienter censemus. Omnes conceptus nostri de Deo, ~dicitur in Philosophia--, sunt ana– logici; et in Theologia saepissime dicitur quod conceptus nostri, etíam post revelationem, sunt analogici. Quid hoc sibi vult? Pauca, etsi suffi– cientia, in memoriam revocare oportet circa analogiam. Conceptus analogus contraponitur conceptui proprio. Conceptus pro– prius est effectus cognitionis rei (objecti), prout est in se. Objectum attingi potest sive directc et immcdiate, sicut accidit quan– do hominem quemdam video sicuti est in se, sive alía re mediante, quae tamen perfectionem objecti continet, ita ut perfectio, quae in medio cognitionis splendet, et perfectio objecti, sint univocae; sic e. g. e vita animali in cane, vel in quocumque alio irrationali, haberi potest con– ceptus proprius vitae animalis in homine. Coneeptus analogus est etiam repraesentatio rei, non quidem directa et immediata, neque obtenta mediante aliquo objecto quod virtutem habeat perfecte repraesentandi perfectionem subjecti, sed mediante ali– qua objecto quod nonnisi longissime repracsentare valet perfectionem subjecti, et quidem tamquam per similitudinem valde improprie sub– jecto applicabilem, sicut e. g. leo, rex in silva; pratum ridet, aliaque hujusmodi. Nunc autem, si istae notiones ad cognitionem Dei applicentur, haec dicenda sunt: Cognitio Dei immediata est cognitio propria beatorum; homini autem viatori talis cognitio est omnino impossibilis. Cognitio Dei propria ex creaturis est etiam homini viatori prorsus impossibilis, quia creaturae non repraesentant perfectionem et virtutem Causae primae sicuti est in se. Sed dices: Creaturae possunt repraesentare perfectiones positivas Dei; sic e. g. horno intelligit, Deus intelligit; intellectio tam in Deo quam in homine est perfectio positiva; tollatur igitur imperfectio intellectio– nis lrnmanae, e. g. ejus potentialitas, accidentalitas, et tune habebimus conceptum purum ac proprium intelligentiae divinae. Respondeo: In quo praecise consistit intellectio divina? Prorsus nes– cimus. Ergo intelligentiae divinae nonnisi conceptum analogicum habere possumus; non proprium, quia per speciem alienan cognoscimus, et qui– dem per speciem quae minime adaequat perfectionem primi analogati, Dei, per effectum scilicet qui adaequate non repraesentat perfectionem causae.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz