BCCCAP00000000000000000000546
50 DE REVELATIONE MYSTERIORUM, th. 3.ª, n. 56-58 apparentem, contradictionem inveniat?-Certe in hoc casu conclusio numquam erit positive demonstrativa. Jamvero, in religione christiana tales realitates existunt, et nobis proponuntur tamquam dogmata omnino tenenda firmiterque credenda; sic e. g dogmata SSmae. Trinitatis, mysteria Incarnationis, SSmae. Eu– charistiae, etc. Quapropter, Theologiae Fundamentali alienum non erit si notionem ecclesiasticam mysteriorum quaerat, examinet atque etiam defendat, demonstrando: a) adversarios nostros repugnantiam mysteriorum de– monstrare non posse, et b) mysteriorum, forte existentium, revelatio– nem omnino possibilem esse. 57. Explicatío terminorum.-1\lysteriu.m (a ¡1u2:tv: claudere; ¡1ucr;:·l¡ptov~ clausum, ignotum) etymologice est aliquid clausum, absconditum. Apud paganos mysterium erat doctrina occulta, quae solis initiatis manifes · tabatur. In libris sacris, hoc nomine venit secretum (I Cor 13, 2; 15, 51), secreta salutífera, sacramenta (e. g. Rom 16, 25; Eph 3, 4; I Tim 3, 9). Quoad rem, mysterium dicitur illud quod horno, suis viribus, cog– noscere non potest nec quoad existentiam, nec quoad essentiam. 58. Divisio mysteriorum.-Mysteria alia sunt naturalia, alia vero, supernaturalia. Mysteria naturalia, vocantur illa quae latent sive quoad existentiam sive quoad essentiam. Latent quoad existentiam, illa quae sive in ordine physico, sive in ordine morali, nobis abscondita manent propter solum defectum ma– nifestationis; sic e. g. ea quae sunt in sinu maris vel in alto caelo, vel in intimis cordium... Latent quoad essentiam, illa quae abscondita manent propter de– fectum virtutis intellectivae humanae, sic e. g. natura electricitatis. cancri, libertatis... Scientia harum rerum possibilis est aliis entibus superioribus forte existentibus, e. g. angelis. Sub hoc aspectu multa manent nobis occulta relate ad Deum, e. g. natura intima Dei, quia conceptus nostri de Deo semper sunt analogici. Mysteria supernaturalia, vocantur illa quae, in ordine supernaturali. nobis latent, sive quoad eorum existentiam, sive quoad eorum naturam, aliter tamen et aliter. Divisio mysteriorum supernaturalium. Alia dicuntur supernaturalia secundum quid, scilicet secundum eorum existentiam, et dicuntur mys– teria secundi ordinis; alia vero, simpliciter, seu absoluta, et dicuntur mysteria primi ordinis, quia omnem intellectum creatum superant. Mysteria supernaturalia secundum quid dicuntur illa quorum exis– tentia lumine rationis attingi non potest, sed quorum natura, seu socia– bilitas interna praedicati et subjecti, solo lumine rationis, supposita utique revelatione, potest intelligi; e. g. tempus finis mundi, infallibid
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz