BCCCAP00000000000000000000546
DE REVELATIONE MYSTERIORUM, th. 3.ª, n. 55-57 49 Respondeo: Ultro concerlimus naturam humanam, sicut ex ipsa '.1istona satis constat (cf. th. 4am, ubi multa invenies ad rem nostram pertinentia) esse valde imperfectam; immo concedimus naturam humanam absque revelatione divina, num– quam attingere potuisse convenientem cognitionem ipsius religionis naturalis. Inde tamen minime inferre licet naturam humanam creatam fuisse a Deo suffi– cienti capacitate orbatam in ordine ad consecutionem sui finis. Romo enim potuit hanc capacitatem voluntarie et culpabiliter amittere, seipsum collocando in statu illo miserrimo in quo apparet. Quod si ita esset, concludere jam non liceret illud quod adversarií dicunt, nempe quod si Deus revelationem concedat, eo ipso ostenditur naturam humanam creatam fuisse mancam in ipsa ejusdem creatione; immo, sup– posita culpabili imperfectione ex parte hominis, contrarium inferre licet, nempe quod factum revelationis sit, ex parte Dei, novum beneficium quod debeat ab homine gra– titudine sempiterna acceptum iri. Objectio 2., 1 • Revelatio t,um tx part,~ Dei tum ex parte hominis esset aliquid indignum. Ex parte Dei, primo, quia Deus munere magistri fungí deberet, et secundo, quia veritates divinas purissimas et spiritualissimas ad ordinem sensibilem reduceret, in qua haberetur necessario quaedam falsificatio; ex parte hominis, quia revelatio divina independentiam, seu autonomiam rationis, penitus destrueret. Rr,.poncleo: a) Ex parte 11.fagistri omniscii et perfectissimi, nulla exinde sequi– tur indignitas in eo quod hominem culpabiliter ignorantem edoceat, sed potius ma– xima dignatio; non agitur in revelatione de correctione alicujus defectus initialis, sed potius de aliquo auxilio praestando homini, e suo statu culpabiliter delapso. b) Ex parte veritatum revelatarum, nulla quoque falsificatio, nam judicia divina homini communicantur modo etiam humano, id est juxta ejusdem hominis modum intelligendi; judicia divina, etsi nonnisi per conceptus analogos percipiantur, tamen aliqua sunt divini boni participatio; ens, verum et lJonum convertuntur. c) Ex parte dcnique independentiae rationis, nulla denique destructio, nam, in hypothesi revelationis divinae, ratio humana ut verum admittere cogitur id tantum quod reapse clare admittendum perspicit. Roe autem fieri potest sive ex evidentia interna sive ex motivo auctoritatis. Ohjectio 3.ª: Saltem dicendum est quod, data revelatione, olJligationes multipli– centur, libertas restringatur... R<>spomleo: Hoc quidem verum est; sE:d, si revera obligationes multiplicentur, id tamen non fit nisi in maximam utilitatem l10minum; neque ulla datur restrictio proprie dicta, sed potius vera libertas ad naturam perficiendam; de facto enim revelatio nonnisi ad perfectionem hominis ordinatur, uti in hoc currículo theologico pluries animadvertere licebit. CAPUT III DE REVELATIONE MYSTERIORUM THESlS 3.ª: Nemo demonstrare potest existentiam mysteriorum repugna– re (I); revelatio tamen mysteriorum, forte existentium, est pos– sibilis (II) . 56. Connexio materiae.-In thesi praecedenti egimus de possibilitate revelationis in genere, et conclusio fuit positive demonstrativa. Nunc autem, quid erit dicendum si in mundo supernaturali adsint realitates ita superantes capturo nostrum ut ratio naturalis ne quidem earum possibilitatem statuere valeat? Immo quid erit dicendum si ratio natu– ralis in ipsa earumdem propositione talium realitatum, aliquam, saltero THEOL, PUNDAMENT.~6.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz