BCCCAP00000000000000000000546

DE POSSIBILITATE REVELATIONIS, th. 2.ª, n. 52-53 47 ad juvandam naturam, quae, etsi bene instructa sit, potest nihilo– minus nova auxilia divina recipere, in quo vel mínima repugnantia apparet; ad ostendendam gloriam Dei ejusque inexhaustam dilectionem erga homines; ad genus humanum redintegrandum in pristinum statum, a quo, in hypothesi voluntariae defectionis et culpabilis degradationis, deciderat; denique, ad elevandam naturam humanarn ad statum qui ejus exi– gentias naturales omnino transcenderet, ad statum nempe supernatu– ralem, in quo horno particeps fieret consortii divini. .. Ergo, ex parte finis, non tantum probari nequit repugnantia reve– lationis, sed potius multiplex ejus convenientia demonstratur. 53. 3.º) }folla datur repugnantia in eo quocl horno talibus veritati-– bm edoccatur: possibilitas ex parte hominis revelationem recipienti-s Et revera, inteilectus humanus connaturaliter veritatern. quaerit, et :1 veritate perficitur. A priori igitur dicendum est quod, quidquid sit illud quod ei communicetur modo sive naturali sive supernaturali, ejusdem potentiam intellectivam perficiat et in actum redigat. Nunc autem, si haec potentiae intellectivae actuatio ab aliis hominibus constanter ve-– rificetur, etiam a Deo, et quidem a fortiori, verificari poterit, nisi in tali actuatione divina aliquid obstet sive autonomiae rationis, sive acti– vitati humanae rationis, sive evolutioni rationis. Atqui nihil ex his obs– tat. Ergo. a) Revelatio divina non tollit autonomiam rationis, sicut adversa– rii propalant, nam autonomia rationis in eo est quod, illius quod tam– quam verum admittere cogatur, rectam probationem exigat. Hoc autem fit vel per evidentiam internam vel per auctoritatem. Jamvero, ipsa experientia nos docet-quod caetcroquin sana Philosophia confirmat– majorem saltero partem cognitionis humanae in auctoritate reponen– dam esse. Si igitur mera auctoritas humana potest, quin jura rationis vel minimum quid laedat, intellectum nostrum cogere ad aliquid accep– tandum, cur id ipsum obtinere non poterit auctoritas Dei infallibilis? b) Revelatio divina non tollit activitatem rationis, aliis verbis, si forte intellectus humanus revelatione divina ditetur, ejus activitas vi– talis non tollitur nec supprimitur, nec in ejusdem acceptatione mere passive dicendus est. Et re quidem vera, species impressae, uti Philoso– phia perennis nos docet, ex objectis externis proveniunt: nihil in in– tellectu nisi prius fuerit in sensu; reactione tamen quadam vitali ip– sius intelle<?tus, species impressa fit expressa. Nunc autem, in revelatione Deus suppeditat rationi humanae species et in earumdem acceptatione vera ac vitalis habetur reactio humana. nam. occasione veritatum supernaturaliter immissarum, intellectus hu– manus potest veritates revelatas cum veritatibus naturalibus connexis comparare, et ex hac comparatione novas conclusiones scientificas po– test eruere. Ubinam in hoc casu activitatis humanae rationis totalis ablatio?

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz