BCCCAP00000000000000000000546
46 DE POSSIBILITATE REVELATIONIS, th. 2.ª, n. 51-52 Pars. l.ª: Revelatio immediata est possibilis. 51. Probatur. Argumentum.-Revelatio immediata est possibilis, 1. 0 ) si der,tur veritates quas hamo ignoret; 2.º) si quis adsit, e. g. Deus, qui vim ac media habeat tales veritates communicandi: possibilitas ex par-• te Dei revelantis, et 3.º) si nulla detur repugnantia in eo quod horno talibus veritatibus edoceatur: possibilitas ex parte hominis revelationem recipientis. Atqui ita est. Ergo revelatio divina immediata est possibilis Probatur minar: l.º) Dantur veritates quas horno ignorat: possibili– tas ex parte veritatum revelatarum. Cognitio et scientia hominis sunt omnino Jimitatae. Etsi aliqua concedatur homini capacitas res natura– les cognoscendi, tamen horno, ut omnes norunt, si est sapiens, multa ignorat; si vero rudis, pauca admodum noscit. Ergo in ordine mere na– turali dantur veritates quas penitus ignorat, et de quibus doceri potest. Praeterea, multa, et quidem fere infinita, quae a libera hominis et Dei ~ibertate pendent, captum l10minis penitus fugiunt; quapropter res. quas horno ignorat, et de quibus ab alio edoceri potest, in infinitum augent. Denique, verum est quod ratio humana possit, ex creaturis, ad cog– nitionem Dei pervenire; sed Deum, Ens per se subsistens et undequaque inf.nitum, noster intellectus non cognoscit co¡,;nitione propria, sed ana– logica, numqnam vero comprehensiva Ergo dantur etiam, ex hac parte, veritates quas horno penitus ignorat, et de quibus ab alio edoceri potest. 52. 2.º) Existit aliquis, nernpe Deus, qui potest has veritates reve– lare: possibilitas ex parte Dei revelantis. Haec possibilitas demonstra– bitur. si revera probetur Deum non carere nec vi et modo revelandi, nec ullam inveniri repugnantiam ex parte fmis, in eo quod Deus aliquid re– velet. Atqui ita cst. Ergo. a) Deus non caret vi revelandi, nam est omnipotens. In Deo sunt et quidem eminenter, omnes creaturarum perfectiones, quas ínter enu– merari debet virtus communicandi cognitiones proprias. Praeterea, Deus est causa efficiens vis intellectivae hominis. Quomodo igitur et Ipse non haberet hanc ipsam potentiam intellectivam cognitiones proprias aliis communicandi? b) Deus non caret modo revelandi, nam est sapientissimns. Ille qui omnipotentia et omniscientia gaudet, facile poterit suas ideas aliis com– municare, tum signis notis (sive locutione externa, sive interne in ipsam facultatem intellectivam operando), tum signis nondurn notis, horum signomm sensum suo divino auxilio manifestando. e) Nulla re7mgnantia ex parte finis, nam hoc in tantum admitti posset in quantum locutio divina secum involveret quamdam correc– tionem naturae, quasi opus a Deo creatum quadam rectificatione indi– geret Nunc autem, revelatio divina talem correctionem minime impli– cat; immo potius, ratio humana sine ullo negotio convenientias quam maximas detegit in eo quod Deus suam mentem supernaturaliter ape– riat Et revera, revelatio divina potest ordinari:
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz