BCCCAP00000000000000000000546
DE POSSIBILITATE REVELATIONIS, th. 2.ª, n. 49-50 45 a) Rationalistae, qui de revelatione loquuntur; sed, pro ipsis, reve– latio consistit in aliquo adjutorio divino, quo singuli homines, maxime vero illi qui donis intellectualibus ac moralibus fuerint praediti. facul– tatem acceperint ratiocínandi et religionem naturalem inveniendi et penetnmdi. Haec tamen facultas est unicus fans omnis cognitionis, et ex eó solo orones religiones, non excepta christiana, naturali ratione inventae sunt. Tandem aliquando hoc adjutorium divinum non est ali– quid ab extrínseco procedens, sed ipsa facultas intellectiva sese natura– liter evolvens. Praeterea dicunt Rationalistae talem revelationem divinam, utpote attestantem, penitus destruere autonomiam et independentiam rationis, immo et ipsam activitatem intellectus humani; ac proinde asserunt quod si talis revelatio attestans admittereur, eo ipso dicendum foret totum hominem in suis essentialibus perturbatum iri. b) Modernistae, secundum quos nulla religio ab extrinseco imponi potest, sed necessario e subconscientia scaturire debet; experientia vita– lis, juxta ipsos, esset unicus fons cognitionis religiosae. Uno verbo, tum Rationalistae tum Modernistae nostrum conceptum revelationis omnino infitiantur (7). 50. Nota theologica.-De fide divina et catholica definita. Fontes.--1. Concilium Vaticanum solemniter declaravit: <<S. q. d., fieri non posse aut non expedire, ut ]Jer revelationem divinara hamo de Deo cultuque ei exhibendo edoceatur, a. s.» (D 1807). 2. Implicite etiam in eodem Concilio possibilitas revelationis do– cetur: «S. q. d., hominem ad cognitionem et perfectionem, quae naturalem supcret, divinitus evehi non posse, sed ex se ipso ad omnis tandem veri et boni possessionem jugi profectu pertingerc posse et debe– re: a. s.» (D 1808). <<S. q. d., rationem humanam ita independentem esse, ut fides ei a Deo imperari non possit: a. s.» .CD 1810, cf. D 1789). 3. Saepe in doctrina Ecclesiae sermo est de facto revelationis, et de facto ad posse valet consecutio. E. g. idem Concilium, postquam capaci– tatem rationis naturalis existentiam Dei certo cognoscendi declaravit, tamen asserit placuisse ejus sapientiae et bonitati, alia aeque supernaturali via se ipsum ac aeterna voluntatis suae decreta humano generi revelare, dicente Apostolo: «Multifariam multisque modis olim Deus loquens patribus in Prophetis: novissime diebus istis locutus est nobis in Filio» (Hebr 1, 1 s.) (D 1785). (7) Rationalista1u1n doctrina nHide exponitur e.e dan111atur in Syll'11Jo Pn IX: «Humana ratio, nullo 1n-.1rsus Dei respectu habito, unicns est veri et falsi. boni ot mali arbiter, sibi ipsi est !ex et naturalibus suis virirJus ad homi– num ac populorum bonun cnrandurn. sufficit)) (D 170a). e;Omnes rcligionis Yeritates ex nativa humanae rationis yi derivant; hinc ratio est prínceps norma, qlu horno cognitionern omnium c11juscumque generi9 Yerit~~tu1n asseq-ui possit ac drheat}} (D 1704).
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz