BCCCAP00000000000000000000546
44 DE POSSIBlLITATE REVELATIONIS, th. '.J.", n. 48-1B ----------- CAPUT II DE POSSIBILITATE REVELATIONIS THESIS 2.ª: Revelatio supernaturalis sive immediata (I) sive mediata (II). possibilis est. 48. Status quaestionis.-Attingimus jam in praesenti primam quaes– tionem huj us primae partís, et in ea quaerimus utrum revelatio divina tum immediata tum mediata sit possibilis; id est, quaerimus utrum hi termini: revelatio divina, immediata et mediata, sint sociabiles inter se, an, e contra, aliquam repugnantiam, et quidem metaphysicam seu internam, secum ferant, vi cujus hi termini nequeant componi inter se. Nunc autem, si qua repugnantia adesset, id eveniret vel ex parte causae efficientis, nempe Dei, vel ex parte subjecti revelationem reci– pientis, nempe hominis, vel denique ex parte objecti revelati. Affirmamus in hac thesi revelationem tum immediatam tum media– tam possibilem esse, seu nullam inveniri intrinsecam repugnantiam in eo quod Deus aliquarn veritatem homini communicet sive directe et immediate, sive mediante aliquo alio intermediario. Expiicatio terminorum.-Revelatio in genere est manifestatio alicu– jus rei occultae. Revelatio supernaturalis est, juxta praedicta, manifestatio alicujus veritatis. facta a Deo, ita ut horno hanc veritatem acceptare teneatur propter auctoritatem Dei loquentis; est enim revelatio locutio Dei do– cens et attestans. lmmediata, est illa quae fit directe a Deo; mediata vero, est illa quae fit a Deo, sed mediante ministerio hominis vel angelorum. Est possibilis, seu metaphysice non repugnat, eo quod in his terminis nulla appareat intrínseca repugnantia. Cum igitur positi1,a exclusio ta– lis repugnantiae aequivaleat positivae demonstrationi, thesis nostra positiva etiam dicenda est (6). 49. Adversarii.-. 1") Indirecti. Inter adversarios indin,dos non tan– tum adnumerare debemus athaeos et materialistas, sed etiam Deistas, illos scilicet qui, praeter creationem, nullum influxum Dei extraordina– rium admittunt in mundo; mundus enim, juxta ipsos, ex dispositione divina, est sui juris; ita, a saeculo XVII, TINDAL, CERBURY, Encyclopedistae Galliae, etc. Proinde revelatio supernaturalis omni sensu caret. Deus, ex modo absoluto agendi, posset certe revelare; non vero, ex potentia sua ordinata. 2. 0 ) Magis rlirecte nostram thesim impugnant illi qui aliquem influ– xum Dei concedunt, et sunt: (6) Sunt qui formam negativam proponant ac defendant: e. g_ LEnCHER--SCHLA– GENHAUFEN, Inst. Thcol. Dogm,, t. I, n. 44; c. PESCH. op. cit., n. 61.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz