BCCCAP00000000000000000000546
DE NOTIONE AC DIVISIONE REVELATONIS, n. 47 43 47. Aliquid notandum circa revelationes privatas.-Uti suo loco pro– babitur (nn. 450-453), revelatio publica, morte Apostolorum, clausa est; ulteriores igitur revelationes, si forte dentur, mere privatae dici debent. Jamvero, cum homines sola revelatione publica jam clausa in posterum constringantur, quid dicendum sit de revelationibus privatis, si quae dentur? Numquid in his casibus aliqua exsurgit obligatio? Et si affir– mative, quibusnam in casibus id obtineatur? Casus possibiles isti sunt: a) Revelatio fit ad personam singularem. b) Haec tamen revelatio, quoad ejus cognitionem, ad multas per– venit. c) Denique tandem, Ecclesia intervenit, eam vel negative, vel per– missive, vel positive approbando. In primo casu, si revera de locutione divina ei certo constet, nullibi est dubium quod revelationem privatam acceptare etiam debeat. In secundo casu, in abstracto saltem, eadem regula servanda est; attamen, cum in concreto aegre de ejus absoluta certitudine omni– bus constet, dicendum videtur quod nulla sit in ipsis obligatio revela– tionem privatam acceptandi. Sed quid erit dicendum si revelationem privatam ipsa Ecclesia appro– baverit? Dicendum est: a) Quod haec approbatio Ecclesiae nullo modo sit identificanda cum ejusdem approbatione canonica, narn haec reserva– tur tantum revelationi publicae. b) Quod si approbatio Ecclesiae sit mere negativa, nihil aliud de– darat nisi quod in praedicta revelatione privata nihil contineatur con– tra fidem et mores. c) Quod si approbatio Ecclesiae sit permissiva, permittit lectionem revelatorum. d) Quod, denique, si approbatio fuerit positiva, Ecclesia affirmat prae– dictam revelationem privatam reapse locum habuisse. Exemplum typi– cum hujus revelationis ab Ecclesia approbatae invenies in Encyclica "Miserentissimus Redemptor» Pu XI (4), ubi revelatio, Sanctae Marga– ritae Mariae de Alacoque facta, a Summo Pontífice affirmatur, non qui– dem quasi Romanus Pontifex id sua suprema auctoritate infallibiliter d0claret, sed utique tamquam magíster authenticus suo ordinario mune– re docendi fungens. His in casibus, negatio revelationis maximam temeritatem argueret. Generatim loquendo, etsi revelationes privatae, quae nihil contra fidem et mores et sensum communem habeant, non sint a priori reji– ciendae nec temere admittendae, tamen prudenti cum reverentia sunt commendandae (5). (4) Die maj 1928. Asserit e. g. Pontifex: «Cum sese Mariae Margaritae Ala– coque conspiciendum dedit, amantissimus Jesus conquestus est»... (initio). «Ipse Hcdemptor noster Margaritae Mariae spopondit... >> (hic veniunt verba Christi). í5) Cfr. M. NICOLAU, Sacrae Theol. Suinina, t. I (Matriti, 1950), p. 94-95.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz