BCCCAP00000000000000000000546
42 46. rari: a) b) c) DE NOTIONE AC DIVISIONE REVELATIONIS, n. 46 Divisio revelationis.-Locutio divina tripliciter potest conside– ratione veritatum, quae manifestantur; ratione modi, quo fit revelatio, et ratione personae, ad quam fit revelatio. l.º) Ratione veritatum quae manifestantur, potest esse quoad mo– dum vel quoad substantiam. Quoad modum, quando veritates revelatae sunt in se naturales, adeo– que lumine rationis cognoscibiles, sed de facto a Deo revelantur; in hoc casu modus vel ratio formalis cognitionis est supernaturalis. Sic e. g. numerus determinatus stellarum in firmamento, vel arenarum in litto– re maris. Qzwad substantiam, quando veritates revelatae rationi humanae prorsus imperviae sunt, ac proinde nullo modo cognoscibiles per lumen rationis, non solum quoad earum existentiam ante revelationem (myste– ria secundum quid, e. g. infallibilitas Romani Pontificis) sed etiam quoad earum intimam naturam post earumdem revelationem (mysteria sim– pliciter, e. g. Unitas naturae in Trinitate personarum). 2. 0 ) Ratione madi qua fit revelatio. Potest esse immediata et me– diata. Immecliata, quando ipse Deus, sine ullo scilicet intermediario, veri– tatem communicat; talis fuit e. g. revelatio apostolis facta per Chris– tum Deum et per Spiritum Sanctum; Moysi et prophetis, per Spiritum Sanctum, Mediata, quando Deus suam mentem manifestat, mediantibus lega– tis, e. g ministerio apostolorum vel angelorum (3). In revelatione immediata, Deus dupliciter attingere valet faculta– tem intellectivam hominis, nempe: a) per aliquid extrinsecurn, puta per voces vel alía signa exteriora sensibiliter perceptibilia; b) per aliquern intlururn_ quo afficiantur facultates internae, phantasia et intellectus Revelatio intellectiva erit pnre intellectualis, si a phantasia absolute praescindatur; sic. e. g. si Deus, directe et sine ulla omnino imagine speciem intelligibilem imprimat; sic revelatio erit sensitiva, imaginativa et intellectiva. Ex parte vero hominis revelationem accipientis, requiritur, in hoc casu, notitia certa de origine divinae locutionis, nam secus, nullo modo ei constaret Deum aliquid ei manifestare voluisse. 3.º) Ratione personae ad quarn fit revelatio, locutio divina potest esse publica vel privata. Privata est illa quae ordl.1atur ad aliquam vel ad aliquas determi– natas tantum personas privatas. Publica vero, illa quae ordinatur ad totum genus humanum, vel sal– tem ad integrum _1.¡opulum, et quidem ad utilitatem omnium omnino hominum. In Theologia Fundamentali haec tantum attenditur. (3) Tamen alii revelationem, mediantibus angelis datam, immediatam dicunt.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz