BCCCAP00000000000000000000546
DE NOTIONE AC DIVISIONE REVELATIONIS, n. 45 41 lationi proprie dictae respondet ex parte hominis fides, qua horno prop– ter auctoritatem Dei revelantis vera esse affirmat, quae Deus dixit, 3. 0 ) Objecta revelationis proprie dictae possunt esse veritates, ad quas docendas revelatio naturalis non valet. 4. 0 ) Revelatio proprie dicta est aliquid, quod praeter naturalem re– rum cursum immediato Dei interventu fit. 5.º) Revelatio improprie dicta ex se non potest hominem ducere nisi ad finem ultimum naturalem; revelatio proprie dicta potest hominem ducere et ducit ad eum finem, qui omnem exigentiam et potentiam na– turalem superat. Hae differentiae observandae sunt, ut statim ab initio conceptus rei, de qua agitur, sufficienter patescat. Quare juverit breves quasdam explicationes addere, nam fusius in ipsis tractatibus dogmaticis dicen– dum erit de ordine supernaturali, de fide, de aliis, quae hic in quaes– tionem veniunt» (1). Locutio Dei. Haec verba exhibent intimam naturam revelationis Agitur de locutione proprie dicta, sive de locutione directa. Locutio. Est actus mentis, quo aliquis directe sua judicia alteri ma– nifestat. Mens tamen non tantum communicatur oretenus, sed etiam per scripturam et per gesticulationes, et per alia signa aequivalentia; elementum essentiale locutionis in eo est quod aliquis sua judicia alteri conscienter manifestet. Locutio Dei docens et attestans. Terminus locutionis divinae, qua mens Altissimi communicatur, erit necessario aliqua veritas. Nunc au– tem, homo potest veritatem accipere, vel quia eam ob rationes internas intelligit. vel quia eam simpliciter ob auctoritatem loquentis acceptat In primo casu, datur scientia; in secundo autem, fides. Etsl locutio Dei possit ut mere docens considerari, eo quod nostram scientiam augere valeat, de facto tamen primario est attestans, nam quando aliquid per auctoritatem absolute infallibilem mihi proponitur sive illud sit naturaliter cognitum sive non, ei assensum praebere teneor. Alicui veritati assentiri propter solam auctoritatem Dei, vocatur fi– des. Ratio ergo ultima fidei in scientia Dei infinita nititur: credo quia certissimum est Deum nec fallere nec falli posse. Supposita igitur locu– tione Dei. sive illud quod proponitur sit mihi naturaliter cognitum sive non. credere teneor. Revelatio divina et locutio divina, in terminologia ecclesiastica, pro– miscue usurpantur. Locutio tamen divina, sensu stricto, a revelatione divina differt, sicut species a genere. Omnis enim divina locutio est revelatio, sed non omnis revelatio est locutio; sic e. g. scientia infusa et visio beatifica dici possunt verae revelationes, sed non locutiones, quia non sunt manifestativae mentís divinae; per visionem enim intui– tivam et scientiam infusam immediate manifestatur res prout est in se, secundum intrinsecam suam veritatem (2). (1) C. PEscn, Compendiwn Theologiae Dogmatirae (Friburg Br., 1934. ed. 5.>),. n. 54. (2) F. CALCAGNO, Theologia Fundamentalis (Neapoli, 1948), p, 38.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz