BCCCAP00000000000000000000546
40 DE NOTIONE AC DIVISIONE REVELATIONIS, n. 44-45 PARS PRIMA De tb.eoria revelationís 44. Ordo dicendorum.-Plura in hac parte investigare oporwt cir• ca theoriam revelationis; agere enim debemus: l.º) De notione et divisione revelationis; 2.º) de possibilitate revelationis; 3. º) de necessitate revelationis; 4.º) de cognoscibilitate revelationis. CAPU'I' I DE NOTIONE ET DIVISIONE REVELATIONIS 45. Notio revelationis.-Revelatio, etymologice, idem est ac veli re– motio; cum igitur, quando velum removes, aliquid manifestatur qucd antea erat occultum, hinc est quod revelatio idem omnino sit ac mani– /estatio alicujus rei occultae. Si hoc vocabulum ad res divinas transferas, dicendum est quod du– plex detur revelatio, una naturalis, alia vero supernaturalis. Revelatio naturalis est illa manifestatio divina, vi cujus Deus homi– ni redditur cognoscibilis per considerationem hujus mundi adspectabi– lis, per lumen scilicet rationis; est revelatio in sensu lato. Revelatio, e contra, supernaturalis, est illa manifestatio divina, per quam Deus aliquid homini communicat, ita ut horno id ipsum propter auctoritatem Dei loquentis admittat; hinc est quod revelatio superna– turalis breviter sic definiatur: Est locutio Dei docens et attestans. Uti patet, nobis agendum est de hac revelatione supernaturali, sen– su videlicet stricto. «Haec revelatio [supernaturalis] a manifestatione Dei naturali mul– tipliciter distinguitur. Nam: 1. 0 ) In revelatione late dicta Deus se habet ut res quaedam, circa quam horno ratiocinatur; in revelatione stricte dicta Deus ut persona ad personas loquitur. 2. 0 ) Revelationi late dictae respondet ex parte hominis scientia (non necessario philosophica, sed notitia saltem popularis), qua ex rebus crea– tis ut effectibus, Deum ejusque proprietates ut causam cognoscit; reve-
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz