BCCCAP00000000000000000000546
DE OBLIGATIONE ACCEPTANDI RELIGIONEM, tl1. 1, n. ~2 37 ----------------------------------- corporis quam animae, ad Dominum suum maximo obsequio dirigere debet Si igitur Dominus velit huic servo suo alia bona tum intellectus tum voluntatis praebere quibus in superiori aliqua religione Deo serviat et cultum religiosum Ei reddat sive ad majares perfectiones acquirendas ex parte hominis sive ad maj orem gloriam Deo praestandam, tenebitur certe horno ad talia media in servitium et cultum tam Optimi ac Muni– ficentissimi Datoris adhibenda Cum agatur in hac re de negotio ad salutem necessario, inter nego– tia humana omnium praestantissimo, inquisitio esse debet omnium dili– gentissima et accuratissima, proportionata scilicet curae quae in gra– vioribus negotiis assumi solet. His igitur dictis, jam paraturn habebis animum ad terendam viam in inquisitione verae religionis, ubicumque illa fuerit. Quod si rite jam assecutus fueris, pervenies ad sacratissimam personam Domini nostri Jesu Christi, qui pro omnibus est Via et Lux et Veritas et finis. Antequam tamen ad lumen Christi perveniamus, non levia oportet removere impedimenta quae gressus nostras offendunt et impediunt quominus ad finem perveniamus. Hoc opus aggredimur in praesenti, et ideo, in subsequentibus capiti– bus, inimicorum argutias et philosophicas et speculativas difficultates in aera dissipare pertentabimus.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz