BCCCAP00000000000000000000546

EPILOGUS: SENTIRE CUM ECCLESIA 613 Et haec omnimoda subjectio in omnibus, sine una videlicet exceptio– ne, fieri debet; non tantum in his veritatibus quae clare et directe constituunt objectum infallibilitatis, sed etiam in omnibus aliis quae quocumque modo e fontibus ecclesiasticis proveniant; objectum enim indirectum infallibilitatis ecclesiasticae est amplissimum, et ad ipsum Magisterium Ecclesiae pertinet ejus extensionem determinare. b) Devota cordis et voluntatis affectio. Si ratio humana, conformi– ter ad ea quae supra dicta sunt, in omnibus magisterio Ecclesiae sese alacriter submittat et vere cum eo sentiat, facili negotio totus horno cum suis facultatibus Ecclesiam diliget et totis viribus amabit et omni conatu in exsecutionem mandabit ea omnia quae a Christo et ab Eccle– sia provenire videantur. Si enim Ecclesiam in sua excelsa eminentia et magnitudine consi.deres; si eam tamquam opus maximum Christi, ut par est, mediteris; si eam tamquam Matrem tuam piissimam, vitae su– pernaturalis datricem, et tamquam medium tibi unicum ad hanc vi– tam adispiscendam contempleris; nulli est dubium quod oriantur in te affectio sancta et amor strenuus et devota aemulatio, quae omnem aliorum amorem humanum et affectum longissime superent. Tune igi– tur laeto animo Ecclesiae triumphis adhaerebis, et Sanctae Matris Eccle– siae tribulationes et persecutiones moerenti animo compatieris ... Hinc pariter maximum honorem et venerationem praestabis prae– positis Ecclesiae et sacerdotibus et aliis mysteriorum Dei dispensato– ribus. Hinc quoque magni habebis omnes prorsus institutiones ecclesiasti– cas cujuslibet finis. sive ad doctrinam propagandam, sive ad caritatem fovendam sive ad Dei cultum fuerint destinatae. Et hoc quidem in omni loco et in quibuslibet circumstantiis et tem– poribus, quia Spiritus Christi cum Ecclesia semper erit, eamque reget atque jugiter gubernabit. Talis denique amor et subjectio et obsequium erga Sanctam Matrem Ecclesiam esse debet ut quemadmodum Christus Ecclesiam, sponsam suam, dilexit et seipsum tradidit pro ea (Eph 5, 25) ita et nos Ecclesiam, Matrem nostram, caritate tenerrima diligere debemus totamque vitam ei devovere jubemur (3). Pulcherrima sunt verba LEONIS XIII: «Si civitatem, in qua editi susceptique in hanc lucem sumus, praecipue diligere tuerique jubemur lege naturae ·usque eo, ut civis bonus vel mortem pro patria oppetere non dubitet, officium est christianorum longe majus, simili modo esse in Ecclcsiam affectos. Est enim Eccle– sia civitas sancta Dei viventis, Deo ipso nata, eodemque auctore constituta; quae peregrinatur quidem in terris, sed vocans homines et erudiens atque deducens ad sempiternam in caelis felicitatem. Adamanda igitur patria est, unde vitae mortalis usuram accepimus; (3) Cfr. HILARINus FELDER, Apologet. sive Theologiae Fundamentalis, Pars altera (Paderbornae, 1923), 345.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz