BCCCAP00000000000000000000546

612 EPILOGUS: SENTIRE CUM ECCLESIA Si igitur Christus, frater et amicus noster dilectissimus, cum Eccle– sia convivit et cum Ecclesia agit ita ut ipsius medunas et sinus compe– netret; si Spiritus Sanctus ita est anima Ecclesiae ut, juxta sancti Ire– naei sententiam: «Ubi Ecclesia, ibi Spiritus Dei: et ubi Spiritus Dei, illic et Ecclesia et omnis gratia» ( 1); si denique in Ecclesia Pater sanctissimus adcst veluti praesidens in domo sua et bene sibi compla– cens in familia filiorum Dei, eo quod fidelissime repraesentet in terris personam dilectissimam Filii sui; si talis est Ecclesia in se ipsa con– siderata et relate ad Christum Dominum et ipsam Sanctissimam Trini– tatem, prono alveo fluit nos easdem prorsus animi dispositiones habere debere erga Ecclesiam quas habemus erga Christum; si igitur Christum diligimus et aestimamus, si Christo obedimus et voluntarie subjicimur, si 1psum tamquam Magistrum sequimur et tamquam Sacerdotem vene– ramur, si denique Christi Regis jura ardenter zelamus, eumdem amo– rem et affectum, eamdem reverentiam et aestimationem, eamdem obe– dientiam et subjectionem, eumdemque zelum atque aemulationem Ec– clesiae ejus Sponsae dilectissimae praestare debemus. 3. Ut autem haec omnia magis tum in mente tum in corde veluti insculpentur, panca adhuc exponere liceat de officiis erga Sanctam Matrero Ecclesiam, juxta illud Sancti Pauli: «Haec tibi scribo, ut scias quomodo te oporteat in domo Dei conversari, quae est Ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis (I Tim 3, 14-16). a) Intima intellectus subjectio. Superbia mentis fons est et origo omnium errorum et haeresium quae tam profuse in Ecclesia Dei lugeri debent. Ut igitur hunc scopulum devites, prudentissimas illas Sancti Ignatii regulas sedulo mediteris, quae merito considerari possunt tam– quam vox expertissimi ducis ad suos commilitones jussum indicentis: «Exspoliati omni judicio nostro, debemus esse prompto et parato animo ad obediendum in omnibus verae Domini nostri Jesu Christi spon– sae. Haec autem est Sancta Mater Ecclesia hierarchica, quae Roma– na est... Debemus super omnia hoc servare ut recte sapiamus, quod id quod ego album video, credam esse nigrum, si ita Ecclesia hierarchica defi– niret esse; cum credamus quod in Christo Domino et Sancta Ecclesia ídem resideat Spiritus Sanctus, qui nos docet et dirigit in salutem ani– marum nostrarum; quia per eumdem Spiritum ac Dominum, qui dedit decem praecepta, regitur et gubernatur Sancta Mater Ecclesia» (2). Hic sensus ecclesiasticus Sti. Ignatii talero intellectus subjectionem erga Ecclesiam implicat ut major cogitari non possit; si enim tu album videris quod Ecclesia nigrum tibi esse dixerit, sentire debes cum Eccle– sia et illud sine uno dubio admittere debes; :ratio ab ipso anata est prorsus convincens et apodíctica: quia Spiritus Sanctus, ille ipse qui dedit decem praecepta, Ecclesiam regit et gubernat in salutem anima– rum nostrarum. (1) STUS. IRENAEUS, Adv. haer., 3, 24, 1; MG 7, 966. (2) Cfr. PEDRO LETURIA, Texto de las Reglas en la versio prima, in Greg, 23 (1942), 165-168.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz