BCCCAP00000000000000000000546
EPILOGUS SENTIRE CUM ECCLESIA 617. l. Jam in initio nostri Operis oculos nostras ad Illum pro– vo1vimus, qui est unica spes nostra, Via nostra, Veritas nostra, Lux nostra et Vita nostra, ad Jesum Christum videlicet Dominum nostrum. Jesus Christus igitur apparuit nobis tamquam summum Patris tes– timonium, juxta illud Mt 17, 5: «Hic est Filius meus dilectus in quo mihi bene complacui: Ipsum audite»: ipse enim est lux mundi. Praeterea, si ad perfectiones mere humanas, quae ex sacratissima persona Christi emanant, adspicias; si ad ejus mirabilia opera atten– das, profecto in Christo videbis imaginero seu repraesentationem flde– lissimam omnium perfectionum divinarum quae in aliqua creatura re– praesentarl possunt, nam in figura servi nobis ostendit benignitatem et humanitatem Salvatoris Dei nostri, tamquam aliquid mirabile super omnia Dei mirabilia (Is 9, 6). Ipse igitur est maxima perfectio. Nec adhuc satis, nam Christus non tantum est lux mundi, et maxt– ma perfectio, sed etiam vita, quatenus nobis communicat illam eamdem vitam, seu gratiam, qua ipse erat dives in sua humanitate; hinc omni jure dicere potuit illa verba quae nulla alia creatura proferre umquam audebit: «Ego sum via, veritas et vita» (Jo 14, 16). 2. Sed Christus e terris discessurus, suam nihilominus permanen– tiam Apostolis annuntiat: «Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi» (Mt 28, 20). Christus igitur nobis– cum erit usque ad consummationem saeculi, et nobis etiam erit lux et via et veritas et vita; hoc autem fit per Ecclesiam suam, quae est ipsum regnum Dei in hoc mundo perenniter stabilitum; quae est Sponsa Christi dilectissima; quae est ipsum Corpus Christi Mysticum, cujus Ipse est caput; quae est Templum Dei sanctum a Spiritu Sancto vivi– ficatum; quae denique est pia ac sancta Mater, vivificatrix et rectrix et magistra omnium hominum venientium in hunc mundum.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz