BCCCAP00000000000000000000546
608 DE NECESSITATE ECCLESIAE, th. 38, n. 616 616. Scholion III: Quid dicendum de pueris sine baptismo dece– dentibus. Quaestio sane difficilis, quae semper, maxime vero nostris in diebus, agitatur inter theologos. Et revera, si ipsis non applicantur merita Christi in cruce acquisita, non sunt capaces visionem intuitivam Dei possidendi; applicatio autem meritorum Christi eis negatur eo quod sine baptismo decedunt; et tandem quia sine baptismo decedunt, non possunt pertinere ad Ecclesiam Christi. Pro adultis aliter se habent res, nam tres dantur baptismi, fluminis scilicet (aquae), flaminis (caritatis) et sanguinis (martyrii); pro ipsis igitur ampla sternitur via ad salutem aeternam, quae tamen pueris sine baptismo decedentibus et secluso martyrio, penitus occlusa est; quod «si actus caritatis possit, in adultis, baptismum supplere, id nullatenus dicendum sit de pueris nondum natis» (15) Quid igitur de ipsis dicendum sit? Praeter ea quae alibi traduntur (16), haec pauca dicenda videntur. Piures sententiae, quae tamen nobis displicent, his in diebus exor– tae sunt ut aliquam solutionern nobis praebeant; eas tanturn adnu– merabimus: a) P. LAURENGE (17) dicit parvulos sine baptismo decedentes, statlm post eorum mortern, optíonem quamdarn habere vi cujus salvi fieri possint. b) GARCÍA-PLAZA et ANTONIUS PALACIOS LóPEZ sustinent quarndam specialem illuminationem (18). c) P. HERIS, O. P., proponit fidem parentum (19). d) BouoEs propugnat quamdam solidaritatem cum Christo (20). e) SANDERS, O. F. M., dicit, juxta W. A. VAN Roo (21) hominesin hunc mundum venire cum aliquo dono supernaturali; sicut enim per peccaturn mortale amittitur quidem caritas et gratia sanctificans, non tamen fides et spes, sic pariter Adamus, curn peccasset, amisit certo ca– ritatem et gratiam sanctificantem, non vero virtutes infusas spei et fidei, quae, ad suos pasteros transmissae, sufficienter disponerent pue– ros, simul cum fide Ecclesiae, ad justificationem acquirendam. Eamdern sententiam sustinet MULDERs, S. J., juxta quam omnes orn– nino hcmines quasi in germine baptizati sumus cum Christus mortuus est in cruce, et ideo mors nostra, jam a rnorte Christi, quemdam cha– racterem induit redemptivum. (15) (16) (17) (18) 119) (20) (21) Ita Pius XII. Cfr. Ecclesia (1951, t. II), p. 517. Cfr. AnAnzuzA, Manuale Theolooiae Doomaticae, vol. IV (1957, ed 2.a), n ~58-269 L'Esq1Lisse d'un étude ~ur l'l sort des enfants morts sans bapteme, 1n L'A unée Théolor,ique A1lgust, 13 ( 1952). 145-185. nAECÍA-PLAZA. ¿Existe el limbo de los niiios?, in RevEcl (1939), 113-155: AN– T:>NIO l'ALe.cros LóPEz, La suerte de los ni11os rin ba 0 .1.tismo, in RevEspT, 14 < 1954), 41-57. HEr.1s, o. P., La salut des enfants morts sans bapteme. Malson de D!eu ( Hl471, 86-105. BounEs. R"!fle'tions sur la soliclarité des hommes avee le Christ. in NouvRevTh, 7: r 1949), 589-605; cfr. crlsirn hujus sentGntiae apud ABÁRZUZA, op cit, n. 2e9. Jnfants Dying withotit Baptfam. A s1trvev of recent litterah.1re and determi– nation of the state of the q1testion, in Greg, 35 (1954J. 406-473.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz