BCCCAP00000000000000000000546
DE NECESSITATE ECCLESIAE, th. 38, n. 614-615 607 si autem Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut etlmicus et publicanus. 18 Amen dico vobis, quaecumque alligaveritis super terram, erunt ligata et in caelo; et quaecumque solveritis super terram, erunt so– luta et in caelo. In 11.is verbis Christus Apostolis promittit supremam potestatem ju– risdictionis, vi cujus homines teneantur ipsis sese subjicere, ideoque in hac societate permanere; si tamen eis obtemperare recusent, declarari debent sicut ethnicus et publicanus. Rursus hoc idem praeceptum sub poena damnationis eruitur ex verbis: Me 16, 15 Euntes in mundum universum, praedicate evangelium omni creaturae. 16 Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit; qui vero non crediderit, condemnabitur. 615. Scholion H: Utrum detur necessitas ingrediendi in Ecclesiam saltem in voto. Id videtur erui posse ex ipsis verbis Me nuper citatis, nam ex una parte scimus Deum omnes omnino homines velle salvos fieri, et ex alia, Ecclesia adstruitur. et quidem sub poena damnationis aeternae, neces– saria necessitate medii ad hoc ut homines salutem aeternam conse– quantur. Jamvero obligatio suscipiendi baptismum enascitur ex cogni– tione hujus obligationis, cognitio autem hujus obligationis non acquiri– tur nisi per praedicationem evangelii. Ergo, si evangelium prnedica– tum non fuerit, adulti non possunt cognoscere obligationem suscipiendi baptismum. Hinc in his casibus pro adultis sufficiens erit desiderare ornne illud quod a Deo stabiliturn fuerit in ordine ad salutern acqui– rendam; quod est idern ac desiderium Ecclesiae in voto. Id ipsum probatur ex natura actus caritatis perfectae, prout expo– nitur in sacris Litteris: Mt 22, 40 In his duobus mandatis universa lex pendet, et prophetae. Jo 14, 21 Qui autem diligit me, diligetur a Patre meo; et ego diligam eum, et manifestaba ei meipsum. I Jo 4, 7 Deus caritas est: et qui manet in caritate, in Deo manet, et Deus in eo. Ille igitur qui Deum perfecte diligat, est in via prorsus secura ad vitam aeternam consequendam; sed qui diligit Deum perfecta caritate, non potest non velle ea omnia quae Deus vult ipsum facere. In hoc igitur actu quo voluntas humana perfecte subrnittitur voluntati divi– nae, adest votum seu desideriurn pertinendi ad Ecclesiarn, si ita hoc fuerit a Deo stabilitum.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz