BCCCAP00000000000000000000546

DE NECESSITATE ECCLESIAE, th. 38, n. 613 613. Argumentum ex Patribus. 8. !RENAEUS: 605 In Ecclesia posuit Deus apostolos, prophetas, doctores (I Cor 12, 28), et universam reliquam operationem Spiritus, cujus non sunt participes omnes qui non currunt ad Ecclesiam, sed semetipsos fraudant e vita, per sententiam malam et operationem pessimam. Ubi enim Ecclesia, ibi et Spiritus Dei; et ubi Spiritus Dei, illic Ecclesia et omnis gra– tia; Spiritus autem veritas. Quapropter qui non participant Eum, neque a mammillis matris nutriuntur, neque percipiunt de corpore Christi nitidissimum fontem (5). ÜRIGENES: Nemo ergo sibi persuadeat, nemo semetipsum decipiat: extra hanc do– mum, id est extra Ecclesiam, nemo salvatur; nam si quis foras exierit, mortis suae ipse fit reus (6). S. CYPRIANUS : Adulterar! non potest sponsa Christi, incorrupta est et pudica. Unam domum novit, unius cubiculi sanctitatem casto pudore custodit. Haec nos Deo servat, haec filias regno quos generavit assignat. Quisquis ab Ecclesia segregatus adulterae jungitur, a promissis Ecclesiae se– paratur, nec perveniet ad Christi praemia qui reliquit Ecclesiam Christi. Alienus est, profanus est, hostis est. Habere non potest Deum patrem qui Ecclesiam non habet matrem (7). LACTANTIUS: Sola igitur Catholica Ecclesia est quae verum cultum retinet. Hic est fons veritatis, hoc domicilium fidei, hoc templum Dei; quo si quis non intraverit, vel a quo si quis exierit, a spe vitae ac salutis alienus est. Neminem sibi oportet pertinaci concertatione blandiri. Agitur enim de vita et salute; cui nisi caute ac dillgenter consulatur, amis– sa et exstincta erit (8). S. HIERONYMUS; Ego nullum primum nisi Christum sequens beatitudini tuae, id est ca– thedrae Petri, communione consocior. Super illam petram aedifica– tam Ecclesiam scio. Quicumque extra domum agnum comederit, pro– fanus est. Si quis in Noe arca non fuerit, periet regnante diluvio (9). (5) Adv. haer., 3, 24; R 226. (6) In Jesu Nave, hom. 3, n. 5; R 537. (7) De Cathol. Eccl. unitate, c. 6; R 557. (8) Divinac Instit., l. 4, c. 30, n. 11; R 637. (9) Ep. ad Dam., n. 15; R 1346.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz